Talált 129 Eredmények: librum legis

  • Dilectio proximo malum non operatur; plenitudo ergo legis est dilectio. (Epistula ad Romanos 13, 10)

  • scientes autem quod non iustificatur homo ex operibus legis, nisi per fidem Iesu Christi, et nos in Christum Iesum credidimus, ut iustificemur ex fide Christi et non ex operibus legis, quoniam ex operibus legis non iustificabitur omnis caro. (Epistula ad Galatas 2, 16)

  • Hoc solum volo a vobis discere: Ex operibus legis Spiritum accepistis an ex auditu fidei? (Epistula ad Galatas 3, 2)

  • Qui ergo tribuit vobis Spiritum et operatur virtutes in vobis, ex operibus legis an ex auditu fidei? (Epistula ad Galatas 3, 5)

  • Quicumque enim ex operibus legis sunt, sub maledicto sunt; scriptum est enim: “Maledictus omnis, qui non permanserit in omnibus, quae scripta sunt in libro legis, ut faciat ea”. (Epistula ad Galatas 3, 10)

  • Christus nos redemit de maledicto legis factus pro nobis maledictum, quia scriptum est: “Maledictus omnis, qui pendet in ligno”, (Epistula ad Galatas 3, 13)

  • Testificor autem rursum omni homini circumcidenti se quoniam debitor est universae legis faciendae. (Epistula ad Galatas 5, 3)

  • volentes esse legis doctores, non intellegentes neque quae loquuntur neque de quibus affirmant. (Epistula I ad Timotheum 1, 7)

  • Zenam legis peritum et Apollo sollicite instrue, ut nihil illis desit. (Epistula ad Titum 3, 13)

  • Translato enim sacerdotio, necesse est, ut et legis translatio fiat. (Epistula ad Hebraeos 7, 12)

  • enuntiato enim omni mandato secundum legem a Moyse universo populo, accipiens sanguinem vitulorum et hircorum cum aqua et lana coccinea et hyssopo, ipsum librum et omnem populum aspersit (Epistula ad Hebraeos 9, 19)

  • Qui enim dixit: “Non moechaberis”, dixit et: “Non occides”; quod si non moecharis, occidis autem, factus es transgressor legis. (Epistula Iacobi 2, 11)


“No juízo final daremos contas a Deus até de uma palavra inútil que tenhamos dito.” São Padre Pio de Pietrelcina