Talált 268 Eredmények: estis
Fidelis Deus, per quem vocati estis in communionem Filii eius Iesu Christi Domini nostri. (Epistula I ad Corinthios 1, 9)
Divisus est Christus? Numquid Paulus crucifixus est pro vobis, aut in nomine Pauli baptizati estis? (Epistula I ad Corinthios 1, 13)
Ex ipso autem vos estis in Christo Iesu, qui factus est sapientia nobis a Deo et iustitia et sanctificatio et redemptio, (Epistula I ad Corinthios 1, 30)
adhuc enim estis carnales. Cum enim sit inter vos zelus et contentio, nonne carnales estis et secundum hominem ambulatis? (Epistula I ad Corinthios 3, 3)
Cum enim quis dicit: “Ego quidem sum Pauli”, alius autem: “Ego Apollo”, nonne homines estis? (Epistula I ad Corinthios 3, 4)
Dei enim sumus adiutores: Dei agri cultura estis, Dei aedificatio estis. (Epistula I ad Corinthios 3, 9)
Nescitis quia templum Dei estis, et Spiritus Dei habitat in vobis? (Epistula I ad Corinthios 3, 16)
Si quis autem templum Dei everterit, evertet illum Deus; templum enim Dei sanctum est, quod estis vos. (Epistula I ad Corinthios 3, 17)
Iam saturati estis, iam divites facti estis. Sine nobis regnastis; et utinam regnaretis, ut et nos vobiscum regnaremus. (Epistula I ad Corinthios 4, 8)
Et vos inflati estis et non magis luctum habuistis, ut tollatur de medio vestrum, qui hoc opus fecit? (Epistula I ad Corinthios 5, 2)
Expurgate vetus fermentum, ut sitis nova consparsio, sicut estis azymi. Etenim Pascha nostrum immolatus est Christus! (Epistula I ad Corinthios 5, 7)
An nescitis quoniam sancti de mundo iudicabunt? Et si in vobis iudicabitur mundus, indigni estis minimis iudiciis? (Epistula I ad Corinthios 6, 2)