Talált 268 Eredmények: estis
Dicit ei Iesus: “Qui lotus est, non indiget nisi ut pedes lavet, sed est mundus totus; et vos mundi estis sed non omnes”. (Evangelium secundum Ioannem 13, 10)
Sciebat enim quisnam esset, qui traderet eum; propterea dixit: “Non estis mundi omnes”. (Evangelium secundum Ioannem 13, 11)
Si haec scitis, beati estis, si facitis ea. (Evangelium secundum Ioannem 13, 17)
In hoc cognoscent omnes quia mei discipuli estis: si dilectionem habueritis ad invicem”. (Evangelium secundum Ioannem 13, 35)
Iam vos mundi estis propter sermonem, quem locutus sum vobis. (Evangelium secundum Ioannem 15, 3)
Vos amici mei estis, si feceritis, quae ego praecipio vobis. (Evangelium secundum Ioannem 15, 14)
Si de mundo essetis, mundus, quod suum est, diligeret; quia vero de mundo non estis, sed ego elegi vos de mundo, propterea odit vos mundus. (Evangelium secundum Ioannem 15, 19)
sed et vos testimonium perhibetis, quia ab initio mecum estis. (Evangelium secundum Ioannem 15, 27)
Vos estis filii prophetarum et testamenti, quod disposuit Deus ad patres vestros dicens ad Abraham: “Et in semine tuo benedicentur omnes familiae terrae”. (Actus Apostolorum 3, 25)
Atque sequenti die apparuit illis litigantibus et reconciliabat eos in pacem dicens: “Viri, fratres estis; ut quid nocetis alterutrum?”. (Actus Apostolorum 7, 26)
Ille vero ait: “In quo ergo baptizati estis?”. Qui dixerunt: “In Ioannis baptismate”. (Actus Apostolorum 19, 3)
Respondens autem spiritus nequam dixit eis: “Iesum novi et Paulum scio; vos autem qui estis?”. (Actus Apostolorum 19, 15)