Talált 68 Eredmények: desuper

  • Ego autem exterminaveram Amorraeum a facie eorum, cuius altitudo sicut altitudo cedrorum, et fortitudo quasi quercuum; exterminaveram fructum eius desuper et radices eius subter. (Prophetia Amos 2, 9)

  • Vos autem contra populum meum ut adversarium consurgitis. Desuper tunica pallium tollitis ei; qui transibant fiducialiter, fiunt quasi bello capti. (Prophetia Michaeae 2, 8)

  • Sed odio habetis bonum et diligitis malum. Violenter tollitis pelles eorum desuper eos et carnem eorum desuper ossibus eorum. (Prophetia Michaeae 3, 2)

  • Qui comedunt carnem populi mei et pellem eorum desuper excoriant; et ossa eorum confringunt et secant sicut carnem assam in lebete et quasi carnem in medio ollae. (Prophetia Michaeae 3, 3)

  • Respondit Iesus et dixit ei: “Amen, amen dico tibi: Nisi quis natus fuerit desuper, non potest videre regnum Dei”. (Evangelium secundum Ioannem 3, 3)

  • Respondit Iesus: “Non haberes potestatem adversum me ullam, nisi tibi esset datum desuper; propterea, qui tradidit me tibi, maius peccatum habet”. (Evangelium secundum Ioannem 19, 11)

  • Milites ergo cum crucifixissent Iesum, acceperunt vestimenta eius et fecerunt quattuor partes, unicuique militi partem, et tunicam. Erat autem tunica inconsutilis, desuper contexta per totum. (Evangelium secundum Ioannem 19, 23)

  • Et vidi: et ecce equus pallidus; et, qui sedebat desuper, nomen illi Mors, et Infernus sequebatur eum; et data est illis potestas super quartam partem terrae interficere gladio et fame et morte et a bestiis terrae. (Apocalypsis Ioannis 6, 8)


“Caminhe com alegria e com o coração o mais sincero e aberto que puder. E quando não conseguir manter esta santa alegria, ao menos não perca nunca o valor e a confiança em Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina