Talált 18 Eredmények: capiti

  • Quis dabit capiti meo aquam et oculis meis fontem lacrimarum, et plorabo die ac nocte interfectos filiae populi mei? (Liber Ieremiae 8, 23)

  • Quia haec dicit Dominus: Exsultate in laetitia propter Iacob et hinnite capiti gentium; personate, canite et dicite: “Salva, Domine, populum tuum, reliquias Israel”. (Liber Ieremiae 31, 7)

  • Circumda te diploide iustitiae, quae a Deo est, et impone mitram capiti tuo gloriae Aeterni. (Liber Baruch 5, 2)

  • Et super firmamentum, quod erat imminens capiti eorum, quasi aspectus lapidis sapphiri similitudo throni; et super similitudinem throni similitudo quasi aspectus hominis desuper. (Prophetia Ezechielis 1, 26)

  • Circumdederunt me aquae usque ad guttur, abyssus vallavit me, iuncus alligatus est capiti meo. (Prophetia Ionae 2, 6)

  • Et milites, plectentes coronam de spinis, imposuerunt capiti eius et veste purpurea circumdederunt eum; (Evangelium secundum Ioannem 19, 2)


“Para que se preocupar com o caminho pelo qual Jesus quer que você chegue à pátria celeste – pelo deserto ou pelo campo – quando tanto por um como por outro se chegará da mesma forma à beatitude eterna?” São Padre Pio de Pietrelcina