Talált 18 Eredmények: capiti
Cumque venisset ad quendam locum et vellet in eo requiescere post solis occubitum, tulit de lapidibus, qui iacebant, et supponens capiti suo dormivit in eodem loco. (Liber Genesis 28, 11)
Surgens ergo Iacob mane tulit lapidem, quem supposuerat capiti suo, et erexit in titulum fundens oleum desuper. (Liber Genesis 28, 18)
subucula linea sancta vestietur, feminalibus lineis verecunda celabit, accingetur zona linea, cidarim lineam imponet capiti. Haec enim vestimenta sunt sancta, quibus cunctis, cum lotus fuerit, induetur. (Liber Leviticus 16, 4)
et, impositis capiti eius manibus, constituit eum, sicut mandaverat Dominus per manum Moysi. (Liber Numeri 27, 23)
Et ecce una mulier superiorem molam desuper iaciens illisit capiti Abimelech et confregit cerebrum eius. (Liber Iudicum 9, 53)
Quae aspergens pulverem capiti suo, scissa talari tunica impositisque manibus super caput suum, ibat ingrediens et clamans. (Liber II Samuelis 13, 19)
Cum comperisset Mardochaeus omnia, quae acciderant, scidit vestimenta sua et indutus est sacco spargens cinerem capiti. Et in platea mediae civitatis voce magna et amara clamabat (Liber Esther 4, 1)
et ieiunaverunt illa die et induerunt se ciliciis et cinerem imposuerunt capiti suo et disciderunt vestimenta sua (Liber I Maccabaeorum 3, 47)
Et intravit Ptolemaeus Antiochiam et imposuit duo diademata capiti suo, Aegypti et Asiae. (Liber I Maccabaeorum 11, 13)
quia diadema gratiae sunt capiti tuo, et torques collo tuo. (Liber Proverbiorum 1, 9)
Dabit capiti tuo diadema gratiae, et corona inclita proteget te”. (Liber Proverbiorum 4, 9)
Loquacitas multum iurantis horripilationem capiti statuet, et rixa illorum obturatio aurium. (Liber Ecclesiasticus 27, 15)