Talált 14 Eredmények: caligo
Cum ergo occubuisset sol, facta est caligo tenebrosa, et apparuit clibanus fumans et lampas ignis transiens inter divisiones illas. (Liber Genesis 15, 17)
Et accessistis et stetistis ad radices montis, qui ardebat usque ad caelum, erantque in eo tenebrae, nubes et caligo. (Liber Deuteronomii 4, 11)
Et inclinavit caelos et descendit, et caligo sub pedibus eius. (Liber II Samuelis 22, 10)
Obscurent eum tenebrae et umbra mortis; occupet eum caligo, et involvatur amaritudine. (Liber Iob 3, 5)
Non enim perii propter imminentes tenebras, nec faciem meam operuit caligo. (Liber Iob 23, 17)
Inclinavit caelos et descendit, et caligo sub pedibus eius. (Liber Psalmorum 18, 10)
Nubes et caligo in circuitu eius, iustitia et iudicium firmamentum sedis eius. (Liber Psalmorum 97, 2)
et ad terram intuebitur: et ecce tribulatio et tenebrae, caligo opprimens et obscuritas diffusa. (Liber Isaiae 8, 22)
Non erit enim amplius caligo, ubi erat oppressio. Primo tempore contemptibilem reddidit terram Zabulon et terram Nephthali; et novissimo glorificavit viam maris, trans Iordanem, Galilaeam gentium. (Liber Isaiae 8, 23)
si effuderis esurienti animam tuam et animam afflictam satiaveris, orietur in tenebris lux tua, et caligo tua erit sicut meridies. (Liber Isaiae 58, 10)
Quia ecce tenebrae operient terram et caligo populos; super te autem orietur Dominus, et gloria eius in te videbitur. (Liber Isaiae 60, 2)
Numquid non tenebrae dies Domini et non lux? Et caligo sine splendore in ea? (Prophetia Amos 5, 20)