Talált 46 Eredmények: aperuit
Nunc igitur maledictus eris procul ab agro, qui aperuit os suum et suscepit sanguinem fratris tui de manu tua! (Liber Genesis 4, 11)
Videns autem Dominus quod despiceret Liam, aperuit vulvam eius, Rachel sterili permanente. (Liber Genesis 29, 31)
Recordatus quoque Deus Rachelis exaudivit eam Deus et aperuit vulvam illius. (Liber Genesis 30, 22)
Qui coierit cum muliere in fluxu menstruo et revelaverit turpitudinem eius fontem eius nudavit, ipsaque aperuit fontem sanguinis sui interficientur ambo de medio populi sui. (Liber Leviticus 20, 18)
Protinus aperuit Dominus oculos Balaam, et vidit angelum Domini stantem in via, evaginato gladio in manu eius; adoravitque eum pronus in terram. (Liber Numeri 22, 31)
dixit ad eam: “Da mihi, obsecro, paululum aquae, quia sitio”. Quae aperuit utrem lactis et dedit ei bibere et operuit illum. (Liber Iudicum 4, 19)
Aperuit itaque Deus fossam in Lehi, et egressae sunt inde aquae; quibus haustis, refocillavit spiritum et vires recepit. Idcirco appellatum est nomen fontis illius fons Invocantis, qui est in Lehi usque in praesentem diem. (Liber Iudicum 15, 19)
Videns illa quod confessus ei esset omnem animum suum, misit ad principes Philisthinorum atque mandavit: “Ascendite adhuc semel, quia nunc mihi aperuit totum cor suum”. Qui ascenderunt, assumpta pecunia, quam promiserant. (Liber Iudicum 16, 18)
Mane facto surrexit homo et aperuit ostium, ut coeptam expleret viam; et ecce concubina eius iacebat ante ostium, sparsis in limine manibus. (Liber Iudicum 19, 27)
Oravitque Eliseus dicens: “Domine, aperi oculos huius, ut videat”. Et aperuit Dominus oculos pueri, et vidit, et ecce mons plenus equorum et curruum igneorum in circuitu Elisei. (Liber II Regum 6, 17)
Ipse anno et mense primo regni sui aperuit valvas domus Domini et instauravit eas. (Liber II Paralipomenon 29, 3)
Et aperuit Esdras librum coram omni populo — super universum quippe populum eminebat — et, cum aperuisset eum, stetit omnis populus. (Liber Nehemiae 8, 5)