Talált 46 Eredmények: Zabulon

  • Qui, accitis Zabulon et Nephthali in Cedes, ascendit cum decem milibus pugnatorum habens Deboram in comitatu suo. (Liber Iudicum 4, 10)

  • Ex Ephraim venerunt principes in vallem post te, Beniamin, in populis tuis. De Machir principes descenderunt, et de Zabulon, qui tenent sceptrum, praefecti. (Liber Iudicum 5, 14)

  • Zabulon vero obtulit animam suam morti, et Nephthali super excelsa regionis. (Liber Iudicum 5, 18)

  • Misitque nuntios in universum Manassen, qui et ipse secutus est eum; et alios nuntios in Aser et Zabulon et Nephthali, qui occurrerunt ei. (Liber Iudicum 6, 35)

  • mortuusque est ac sepultus in Ahialon terrae Zabulon. (Liber Iudicum 12, 12)

  • Filii autem Israel: Ruben, Simeon, Levi, Iuda, Issachar et Zabulon, (Liber I Paralipomenon 2, 1)

  • Filiis autem Merari per cognationes suas de tribu Ruben et de tribu Gad et de tribu Zabulon dederunt sorte civitates duodecim. (Liber I Paralipomenon 6, 48)

  • Filiis autem Merari residuis de tribu Zabulon: Remmon et suburbana eius et Thabor cum suburbanis suis. (Liber I Paralipomenon 6, 62)

  • Porro de Zabulon, qui egrediebantur ad proelium et stabant in acie instructi omnibus armis bellicis, quinquaginta milia venerunt, ut congregarentur non in corde duplici. (Liber I Paralipomenon 12, 34)

  • Sed et qui iuxta eos erant, usque ad Issachar et Zabulon et Nephthali, afferebant panes in asinis et camelis et mulis et bobus, escam farinae, palathas, uvam passam, vinum, oleum, boves, oves ad omnem copiam; gaudium quippe erat in Israel. (Liber I Paralipomenon 12, 41)

  • Zabulon Iesmaias filius Abdiae; Nephthali Ierimoth filius Azriel; (Liber I Paralipomenon 27, 19)

  • Igitur cursores pergebant de civitate in civitatem per terram Ephraim et Manasse usque Zabulon, illis irridentibus et subsannantibus eos. (Liber II Paralipomenon 30, 10)


“Uma Missa bem assistida em vida será mais útil à sua salvação do que tantas outras que mandarem celebrar por você após sua morte!” São Padre Pio de Pietrelcina