Talált 158 Eredmények: Vinea lignum igni

  • Vinea fuit Salomoni in Baalhamon. Tradidit eam custodibus; vir affert pro fructu eius mille argenteos. (Canticum Canticorum 8, 11)

  • Vinea mea coram me est; mille tibi, Salomon, et ducenti his, qui custodiunt fructus eius. (Canticum Canticorum 8, 12)

  • propter quem, cum demergeretur terra, sanavit eam iterum sapientia per contemptibile lignum iustum gubernans. (Liber Sapientiae 10, 4)

  • Aut si quis artifex faber de silva tractabile lignum secuerit C huius docte erasit omnem corticem et arte sua usus diligenter fabricavit vas utile in conversationem vitae; (Liber Sapientiae 13, 11)

  • et reliquum horum, quod ad nullos usus facit, lignum curvum et nodis concretum accipiens, sculpsit diligenter per vacuitatem suam et per scientiam tempore requiei figuravit illud - assimilavit illud imagini hominis (Liber Sapientiae 13, 13)

  • Iterum alius navigare cogitans et per feros fluctus iter facere incipiens, ligno portante se, fragilius lignum invocat. (Liber Sapientiae 14, 1)

  • Benedictum est enim lignum, per quod fit iustitia; (Liber Sapientiae 14, 7)

  • et folia tua comedat et fructus tuos perdat, et relinquaris velut lignum aridum in eremo. (Liber Ecclesiasticus 6, 3)

  • Lignum offensionis est aurum sacrificantium; vae illis, qui sectantur illud: et omnis imprudens capietur in illo. (Liber Ecclesiasticus 31, 7)

  • Ubi non est saepes, diripietur vinea, et ubi non est mulier, ingemiscet errans. (Liber Ecclesiasticus 36, 27)

  • Terra vestra deserta, civitates vestrae succensae igni; regionem vestram coram vobis alieni devorant, et desolabitur sicut in vastitate hostili. (Liber Isaiae 1, 7)

  • Et derelinquetur filia Sion ut umbraculum in vinea, sicut tugurium in cucumerario, sicut civitas, quae obsessa est. (Liber Isaiae 1, 8)


“Cuide de estar sempre em estado de graça.” São Padre Pio de Pietrelcina