Talált 158 Eredmények: Vinea lignum igni

  • “Surge et descende in occursum Achab regis Israel, qui est in Samaria; ecce est in vinea Naboth, ad quam descendit, ut possideat eam. (Liber I Regum 21, 18)

  • et percutietis omnem civitatem munitam et omnem urbem electam et universum lignum fructiferum succidetis cunctosque fontes aquarum obturabitis et omnem agrum egregium operietis lapidibus”. (Liber II Regum 3, 19)

  • Dixit autem homo Dei: “Ubi cecidit?”. At ille monstravit ei locum. Praecidit ergo lignum et misit illuc, natavitque ferrum. (Liber II Regum 6, 6)

  • Feceruntque sibi lapides et palos in omni colle sublimi et subter omne lignum nemorosum (Liber II Regum 17, 10)

  • Nolite audire Ezechiam! Haec enim dicit rex Assyriorum: Facite mecum benedictionem et egredimini ad me, et comedet unusquisque de vinea sua et de ficu sua, et bibetis aquas de cisternis vestris, (Liber II Regum 18, 31)

  • Aliud quoque bellum gestum est adversus Philisthaeos, in quo percussit Elchanan filius Iair Lahmi fratrem Goliath Getthaeum, cuius hastae lignum erat quasi liciatorium texentium. (Liber I Paralipomenon 20, 5)

  • A me ergo positum est decretum, ut omnis homo, qui hanc mutaverit iussionem, tollatur lignum de domo ipsius et erigatur et configatur in eo; domus autem eius ponatur in sterquilinium. (Liber Esdrae 6, 11)

  • Dixitque Harbona, unus de eunuchis, qui stabant in ministerio regis: “En etiam lignum, quod paraverat Mardochaeo, qui locutus est bonum pro rege, stat in domo Aman habens altitudinis quinquaginta cubitos”. Cui dixit rex: “Appendite eum in eo”. (Liber Esther 7, 9)

  • Nam lignum habet spem; si praecisum fuerit, rursum virescet, et rami eius non deficient. (Liber Iob 14, 7)

  • Laedetur quasi vinea in primo flore botrus eius, et quasi oliva proiciens florem suum. (Liber Iob 15, 33)

  • Sinus matris obliviscatur eius, dulcedo illius vermes fiant; non sit in recordatione, sed conteratur quasi lignum iniquitas. (Liber Iob 24, 20)

  • reputat enim quasi paleas ferrum et quasi lignum putridum aes. (Liber Iob 41, 19)


“Todas as graças que pedimos no nome de Jesus são concedidas pelo Pai eterno.” São Padre Pio de Pietrelcina