Talált 12723 Eredmények: Ut
Sex diebus colligite; in die autem septimo sabbatum est Domino, idcirco non invenietur in eo”. (Liber Exodus 16, 26)
Venitque septima dies; et egressi de populo, ut colligerent, non invenerunt. (Liber Exodus 16, 27)
Dixit autem Dominus ad Moysen: “Usquequo non vultis custodire mandata mea et legem meam? (Liber Exodus 16, 28)
Dixit autem Moyses: “Iste est sermo, quem praecepit Dominus: "Imple gomor ex eo, et custodiatur in generationes vestras, ut noverint panem, quo alui vos in solitudine, quando educti estis de terra Aegypti"”. (Liber Exodus 16, 32)
Sicut praecepit Dominus Moysi, posuit illud Aaron coram testimonio reservandum. (Liber Exodus 16, 34)
Filii autem Israel comederunt man quadraginta annis, donec venirent in terram habitabilem; hoc cibo aliti sunt, usquequo tangerent fines terrae Chanaan. (Liber Exodus 16, 35)
Gomor autem decima pars est ephi. (Liber Exodus 16, 36)
Qui iurgatus contra Moysen ait: “Da nobis aquam, ut bibamus”. Quibus respondit Moyses: “Quid iurgamini contra me? Cur tentatis Dominum?”. (Liber Exodus 17, 2)
Sitivit ergo ibi populus prae aquae penuria et murmuravit contra Moysen dicens: “Cur fecisti nos exire de Aegypto, ut occideres nos et liberos nostros ac iumenta siti?”. (Liber Exodus 17, 3)
Clamavit autem Moyses ad Dominum dicens: “Quid faciam populo huic? Adhuc paululum et lapidabunt me”. (Liber Exodus 17, 4)
En ego stabo coram te ibi super petram Horeb; percutiesque petram, et exibit ex ea aqua, ut bibat populus”. Fecit Moyses ita coram senioribus Israel. (Liber Exodus 17, 6)
Venit autem Amalec et pugnabat contra Israel in Raphidim. (Liber Exodus 17, 8)