Mosaico decorativo

Talált 12723 Eredmények: Ut

  • Tulit autem Moyses Israel de mari Rubro, et egressi sunt in desertum Sur; ambulaveruntque tribus diebus per solitudinem et non inveniebant aquam. (Liber Exodus 15, 22)

  • Venerunt autem in Elim, ubi erant duodecim fontes aquarum et septuaginta palmae; et castrametati sunt iuxta aquas. (Liber Exodus 15, 27)

  • dixeruntque filii Israel ad eos: “Utinam mortui essemus per manum Domini in terra Aegypti, quando sedebamus super ollas carnium et comedebamus panem in saturitate. Cur eduxistis nos in desertum istud, ut occideretis omnem coetum fame?”. (Liber Exodus 16, 3)

  • Dixit autem Dominus ad Moysen: “Ecce ego pluam vobis panes de caelo; egrediatur populus et colligat, quae sufficiunt per singulos dies, ut tentem eum, utrum ambulet in lege mea an non. (Liber Exodus 16, 4)

  • Die autem sexta parabunt quod intulerint, et duplum erit quam colligere solebant per singulos dies”. (Liber Exodus 16, 5)

  • Locutus est autem Dominus ad Moysen dicens: (Liber Exodus 16, 11)

  • Cumque operuisset superficiem deserti, apparuit minutum et squamatum in similitudinem pruinae super terram. (Liber Exodus 16, 14)

  • Qui non audierunt eum, sed dimiserunt quidam ex eis usque mane, et scatere coepit vermibus atque computruit; et iratus est contra eos Moyses. (Liber Exodus 16, 20)

  • Colligebant autem mane singuli, quantum sufficere poterat ad vescendum; cumque incaluisset sol, liquefiebat. (Liber Exodus 16, 21)

  • In die autem sexta collegerunt cibos duplices, id est duo gomor per singulos homines. Venerunt autem omnes principes congregationis et narraverunt Moysi. (Liber Exodus 16, 22)

  • Qui ait eis: “Hoc est quod locutus est Dominus: Requies, sabbatum sanctum Domino cras; quodcumque torrendum est, torrete et, quae coquenda sunt, coquite; quidquid autem reliquum fuerit, reponite usque in mane”. (Liber Exodus 16, 23)

  • Feceruntque ita, ut praeceperat Moyses, et non computruit, neque vermis inventus est in eo. (Liber Exodus 16, 24)


"O bem dura eternamente." São Padre Pio de Pietrelcina