Talált 952 Eredmények: Ubi

  • ignorantes enim Dei iustitiam et suam iustitiam quaerentes statuere, iustitiae Dei non sunt subiecti; (Epistula ad Romanos 10, 3)

  • Sicut in die honeste ambulemus: non in comissationibus et ebrietatibus, non in cubilibus et impudicitiis, non in contentione et aemulatione; (Epistula ad Romanos 13, 13)

  • sic autem contendens praedicare evangelium, non ubi nominatus est Christus, ne super alienum fundamentum aedificarem, (Epistula ad Romanos 15, 20)

  • Ubi sapiens? Ubi scriba? Ubi conquisitor huius saeculi? Nonne stultam fecit Deus sapientiam huius mundi? (Epistula I ad Corinthios 1, 20)

  • Ideo misi ad vos Timotheum, qui est filius meus carissimus et fidelis in Domino, qui vos commonefaciat vias meas, quae sunt in Christo, sicut ubique in omni ecclesia doceo. (Epistula I ad Corinthios 4, 17)

  • An nescitis quia iniqui regnum Dei non possidebunt? Nolite errare: neque fornicarii neque idolis servientes neque adulteri neque molles neque masculorum concubitores (Epistula I ad Corinthios 6, 9)

  • Quod si infidelis discedit, discedat. Non est enim servituti subiectus frater aut soror in eiusmodi; in pace autem vocavit nos Deus. (Epistula I ad Corinthios 7, 15)

  • Si totum corpus oculus est, ubi auditus? Si totum auditus, ubi odoratus? (Epistula I ad Corinthios 12, 17)

  • Quod si essent omnia unum membrum, ubi corpus? (Epistula I ad Corinthios 12, 19)

  • et spiritus prophetarum prophetis subiecti sunt; (Epistula I ad Corinthios 14, 32)

  • omnia enim subiecit sub pedibus eius. Cum autem dicat: “Omnia subiecta sunt”, sine dubio praeter eum, qui subiecit ei omnia. (Epistula I ad Corinthios 15, 27)

  • Cum autem subiecta fuerint illi omnia, tunc ipse Filius subiectus erit illi, qui sibi subiecit omnia, ut sit Deus omnia in omnibus. (Epistula I ad Corinthios 15, 28)


“Um dia você verá surgir o infalível triunfo da justiça Divina sobre a injustiça humana”. São Padre Pio de Pietrelcina