Talált 1278 Eredmények: Terra Sancta
Cui dedi in solitudine domum et tabernacula eius in terra salsuginis. (Liber Iob 39, 6)
Quando derelinquit ova sua in terra, in pulvere calefiunt. (Liber Iob 39, 14)
Non sunt autem inventae mulieres speciosae sicut filiae Iob in universa terra; deditque eis pater suus hereditatem inter fratres earum. (Liber Iob 42, 15)
persequatur inimicus animam meam et comprehendat et conculcet in terra vitam meam et gloriam meam in pulverem deducat. (Liber Psalmorum 7, 6)
Domine, Dominus noster, quam admirabile est nomen tuum in universa terra, quoniam elevata est magnificentia tua super caelos. (Liber Psalmorum 8, 2)
Domine, Dominus noster, quam admirabile est nomen tuum in universa terra! (Liber Psalmorum 8, 10)
Dominus rex in aeternum et in saeculum saeculi: perierunt gentes de terra illius. (Liber Psalmorum 10, 16)
iudicare pupillo et humili, ut non apponat ultra inducere timorem homo de terra. (Liber Psalmorum 10, 18)
Eloquia Domini eloquia casta, argentum igne examinatum, separatum a terra, purgatum septuplum. (Liber Psalmorum 12, 7)
In sanctos, qui sunt in terra, inclitos viros, omnis voluntas mea in eos. (Liber Psalmorum 16, 3)
Commota est et contremuit terra; fundamenta montium concussa sunt et commota sunt, quoniam iratus est. (Liber Psalmorum 18, 8)
Fructum eorum de terra perdes et semen eorum de filiis hominum. (Liber Psalmorum 21, 11)