Talált 3169 Eredmények: Sum
Et commovebantur omnes audientes vocem multitudinis et incessum turbae et collisionem armorum; erat enim exercitus magnus valde et fortis. (Liber I Maccabaeorum 6, 41)
Et vidit Eleazar Abaran unam de bestiis loricatam loricis regis, et erat eminens super ceteras bestias, et visum est ei quod in ea esset rex; (Liber I Maccabaeorum 6, 43)
et ivit sub elephantum et supposuit se ei et occidit eum; et cecidit in terram super ipsum, et mortuus est illic. (Liber I Maccabaeorum 6, 46)
escae autem non erant in horreis, eo quod septimus annus esset, et, qui evaserant in Iudaeam de gentibus, consumpserant reliquias repositionis. (Liber I Maccabaeorum 6, 53)
et Philippum et Persea Citiorum regem et, quotquot adversum eos arma tulerant, contriverunt in bello et obtinuerunt eos; (Liber I Maccabaeorum 8, 5)
et ceperunt eum vivum et statuerunt, ut eis daret ipse et, qui regnarent post ipsum, tributum magnum et daret obsides et constitutum; (Liber I Maccabaeorum 8, 7)
Si ergo iterum adierint nos adversum te, faciemus illis iudicium et pugnabimus tecum mari terraque””. (Liber I Maccabaeorum 8, 32)
Et audivit Demetrius quia ce cidit Nicanor et exercitus eius in proelio et apposuit Bacchidem et Alcimum rursum mittere in terram Iudaeae et dextrum cornu cum illis. (Liber I Maccabaeorum 9, 1)
Et avertebant eum dicentes: “Non poterimus, sed liberemus animas nostras modo et revertamur nos et fratres nostri et pugnabimus adversus eos; nos autem pauci sumus”. (Liber I Maccabaeorum 9, 9)
et commota est terra a voce exercituum; et commissum est proelium a mane usque ad vesperam. (Liber I Maccabaeorum 9, 13)
Nunc ergo clamate in caelum, ut liberemini de manu inimicorum vestrorum”. Et commissum est bellum. (Liber I Maccabaeorum 9, 46)
In tempore illo percussus est Alcimus, et impedita sunt opera illius; et occlusum est os eius, et dissolutus est nec ultra poterat loqui verbum et mandare de domo sua; (Liber I Maccabaeorum 9, 55)