Mosaico decorativo

Found 3169 Results for: Sum

  • Et commovebantur omnes audientes vocem multitudinis et incessum turbae et collisionem armorum; erat enim exercitus magnus valde et fortis. (Liber I Maccabaeorum 6, 41)

  • Et vidit Eleazar Abaran unam de bestiis loricatam loricis regis, et erat eminens super ceteras bestias, et visum est ei quod in ea esset rex; (Liber I Maccabaeorum 6, 43)

  • et ivit sub elephantum et supposuit se ei et occidit eum; et cecidit in terram super ipsum, et mortuus est illic. (Liber I Maccabaeorum 6, 46)

  • escae autem non erant in horreis, eo quod septimus annus esset, et, qui evaserant in Iudaeam de gentibus, consumpserant reliquias repositionis. (Liber I Maccabaeorum 6, 53)

  • et Philippum et Persea Citiorum regem et, quotquot adversum eos arma tulerant, contriverunt in bello et obtinuerunt eos; (Liber I Maccabaeorum 8, 5)

  • et ceperunt eum vivum et statuerunt, ut eis daret ipse et, qui regnarent post ipsum, tributum magnum et daret obsides et constitutum; (Liber I Maccabaeorum 8, 7)

  • Si ergo iterum adierint nos adversum te, faciemus illis iudicium et pugnabimus tecum mari terraque””. (Liber I Maccabaeorum 8, 32)

  • Et audivit Demetrius quia ce cidit Nicanor et exercitus eius in proelio et apposuit Bacchidem et Alcimum rursum mittere in terram Iudaeae et dextrum cornu cum illis. (Liber I Maccabaeorum 9, 1)

  • Et avertebant eum dicentes: “Non poterimus, sed liberemus animas nostras modo et revertamur nos et fratres nostri et pugnabimus adversus eos; nos autem pauci sumus”. (Liber I Maccabaeorum 9, 9)

  • et commota est terra a voce exercituum; et commissum est proelium a mane usque ad vesperam. (Liber I Maccabaeorum 9, 13)

  • Nunc ergo clamate in caelum, ut liberemini de manu inimicorum vestrorum”. Et commissum est bellum. (Liber I Maccabaeorum 9, 46)

  • In tempore illo percussus est Alcimus, et impedita sunt opera illius; et occlusum est os eius, et dissolutus est nec ultra poterat loqui verbum et mandare de domo sua; (Liber I Maccabaeorum 9, 55)


"O amor e o temor devem sempre andar juntos. O temor sem amor torna-se covardia; o amor sem temor torna-se presunção." São Padre Pio de Pietrelcina