Talált 2771 Eredmények: Sit
Habebis locum extra castra, ad quem egrediaris ad requisita naturae (Liber Deuteronomii 23, 13)
Cum acceperit homo nuper uxorem, non procedet ad bellum, nec ei quippiam necessitatis iniungetur publicae, sed vacabit liber domui suae, ut uno anno laetetur cum uxore sua. (Liber Deuteronomii 24, 5)
Dominum elegisti hodie, ut sit tibi Deus, et ambules in viis eius et custodias praecepta illius et mandata atque iudicia et oboedias eius imperio; (Liber Deuteronomii 26, 17)
Videbuntque omnes terrarum populi quod nomen Domini invocatum sit super te, et timebunt te. (Liber Deuteronomii 28, 10)
servies inimico tuo, quem immittet Dominus tibi, in fame et siti et nuditate et omnium penuria, et ponet iugum ferreum super cervicem tuam, donec te conterat. (Liber Deuteronomii 28, 48)
ut suscitet te sibi hodie in populum, et ipse sit Deus tuus, sicut locutus est tibi et sicut iuravit patribus tuis, Abraham, Isaac et Iacob. (Liber Deuteronomii 29, 12)
Ne forte sit inter vos vir aut mulier, familia aut tribus, cuius cor aversum est hodie a Domino Deo nostro, ut vadat et serviat diis illarum gentium, et sit inter vos radix germinans fel et absinthium; (Liber Deuteronomii 29, 17)
cumque audierit verba iuramenti huius, benedicat sibi in corde suo dicens: “Pax erit mihi, etsi ambulabo in pravitate cordis mei”, et absumat terram irriguam et sitientem. (Liber Deuteronomii 29, 18)
reducet Dominus Deus tuus captivitatem tuam ac miserebitur tui et rursum congregabit te de cunctis populis, in quos te ante dispersit. (Liber Deuteronomii 30, 3)
Mandatum hoc, quod ego praecipio tibi hodie, non supra te est neque procul positum (Liber Deuteronomii 30, 11)
nec in caelo situm, ut possis dicere: “Quis nobis ad caelum valet ascendere, ut deferat illud ad nos, et audiamus atque opere compleamus?”. (Liber Deuteronomii 30, 12)
Neque trans mare positum, ut causeris et dicas: “Quis nobis transfretare poterit mare et illud ad nos usque deferre, ut possimus audire et facere quod praeceptum est?”. (Liber Deuteronomii 30, 13)