Talált 2771 Eredmények: Sit
Non quia cunctas gentes numero vincebatis, vobis iunctus est Dominus et elegit vos, cum omnibus sitis populis pauciores, (Liber Deuteronomii 7, 7)
Omne mandatum, quod ego praecipio tibi hodie, cave dili genter ut facias, ut possitis vivere et multiplicemini ingressique possideatis terram, pro qua iuravit Dominus patribus vestris. (Liber Deuteronomii 8, 1)
Rursumque ait Dominus ad me: “Cerno quod populus iste durae cervicis sit; (Liber Deuteronomii 9, 13)
dimitte me, ut conteram eos et deleam nomen eorum sub caelo et faciam te in gentem, quae hac fortior et maior sit”. (Liber Deuteronomii 9, 14)
et quando misit Dominus vos de Cadesbarne dicens: “Ascendite et possidete terram, quam dedi vobis”, contempsistis imperium Domini Dei vestri et non credidistis ei neque vocem eius audire voluistis; (Liber Deuteronomii 9, 23)
Scripsitque in tabulis iuxta id quod prius scripserat, verba decem, quae locutus est Dominus ad vos in monte de medio ignis, quando populus congregatus est, et dedit eas mihi. (Liber Deuteronomii 10, 4)
Quam ob rem non habuit Levi partem neque hereditatem cum fratribus suis, quia ipse Dominus hereditas eius est, sicut promisit ei Dominus Deus tuus. (Liber Deuteronomii 10, 9)
custodiasque mandata Domini et praecepta eius, quae ego hodie praecipio, ut bene sit tibi? (Liber Deuteronomii 10, 13)
ut custodiatis universa mandata, quae ego hodie praecipio vobis, ut roboremini et possitis introire et possidere terram, ad quam ingredimini, (Liber Deuteronomii 11, 8)
quam Dominus Deus tuus semper invisit, et oculi illius in ea sunt a principio anni usque ad finem eius. (Liber Deuteronomii 11, 12)
locus autem, quem elegerit Dominus Deus tuus, ut sit nomen eius ibi, si procul fuerit, occides de armentis et pecoribus, quae dederit tibi Dominus, sicut praecepi tibi, et comedes in oppidis tuis, ut tibi placet. (Liber Deuteronomii 12, 21)
non comedes eum, ut bene sit tibi et filiis tuis post te, cum feceris, quod placet in conspectu Domini. (Liber Deuteronomii 12, 25)