Talált 2345 Eredmények: Sed
Sed et ignis egressus a Domino interfecit ducentos quinquaginta viros, qui offerebant incensum. (Liber Numeri 16, 35)
Cumque oriretur seditio contra Moysen et Aaron, converterunt se ad tabernaculum conventus; quod operuit nubes, et apparuit gloria Domini. (Liber Numeri 17, 7)
Fuerunt autem, qui percussi sunt, quattuordecim milia hominum et septingenti, absque his, qui perierant in seditione Core. (Liber Numeri 17, 14)
Sed et fratres tuos de tribu Levi, tribum patris tui sume tecum, praestoque sint et ministrent tibi; tu autem et filii tui ministrabitis in tabernaculo testimonii. (Liber Numeri 18, 2)
Sed et ille, qui combusserit eam, lavabit vestimenta sua et corpus, et immundus erit usque ad vesperum. (Liber Numeri 19, 8)
et versi in seditionem dixerunt: “Utinam perissemus inter fratres nostros coram Domino! (Liber Numeri 20, 3)
obsecramus, ut nobis transire liceat per terram tuam: non ibimus per agros nec per vineas, non bibemus aquas de puteis tuis; sed gradiemur via regia, nec ad dexteram nec ad sinistram declinantes, donec transeamus terminos tuos”. (Liber Numeri 20, 17)
Percusserunt igitur et hunc cum filiis suis universumque populum eius usque ad internecionem; et possederunt terram illius. (Liber Numeri 21, 35)
Misit ergo nuntios ad Balaam filium Beor in Phethor, quae est super flumen in terra filiorum Ammau, ut vocarent eum et dicerent: “Ecce egressus est populus ex Aegypto, qui operuit superficiem terrae sedens contra me. (Liber Numeri 22, 5)
Quem videns asina iunxit se parieti et attrivit sedentis pedem. At ille iterum verberabat eam; (Liber Numeri 22, 25)
Cumque vidisset asina stantem angelum Domini, concidit sub pedibus sedentis; qui iratus vehementius caedebat fuste latera eius. (Liber Numeri 22, 27)
Dixit asina: “Nonne animal tuum sum, cui semper sedere consuevisti usque in praesentem diem? Dic quid simile umquam fecerim tibi”. At ille ait: “Numquam”. (Liber Numeri 22, 30)