Mosaico decorativo

Talált 1461 Eredmények: Rex

  • Haec est summa indictionis, quam constituit rex Salomon ad aedificandam domum Domini et domum suam et Mello et murum Ierusalem et Asor et Mageddo et Gazer. (Liber I Regum 9, 15)

  • Pharao rex Aegypti ascendit et cepit Gazer succenditque eam igni et Chananaeum, qui habitabat in civitate, interfecit; et dedit eam in dotem filiae suae uxori Salomonis. (Liber I Regum 9, 16)

  • Classem quoque fecit rex Salomon in Asiongaber, quae est iuxta Ailath in litore maris Rubri in terra Idumaea. (Liber I Regum 9, 26)

  • Fecitque rex de lignis thyinis fulcra domus Domini et domus regiae et citharas lyrasque cantoribus. Non sunt allata huiuscemodi ligna thyina neque visa usque in praesentem diem. (Liber I Regum 10, 12)

  • Rex autem Salomon dedit reginae Saba omnia, quae voluit et petivit ab eo, praeter ea, quae ultro obtulerat ei munere regio. Quae reversa est et abiit in terram suam cum servis suis. (Liber I Regum 10, 13)

  • Fecit quoque rex Salomon ducenta scuta de auro puro, sescentos auri siclos dedit in laminas scuti unius; (Liber I Regum 10, 16)

  • et trecentas peltas ex auro probato, tres minae auri unam peltam vestiebant; posuitque ea rex in domo Saltus Libani. (Liber I Regum 10, 17)

  • Fecit etiam rex Salomon thronum de ebore grandem et vestivit eum auro fulvo nimis. (Liber I Regum 10, 18)

  • Sed et omnia vasa, quibus potabat rex Salomon, erant aurea, et universa supellex domus Saltus Libani de auro purissimo; non erat argentum nec alicuius pretii putabatur in diebus Salomonis, (Liber I Regum 10, 21)

  • Magnificatus est ergo rex Salomon super omnes reges terrae divitiis et sapientia. (Liber I Regum 10, 23)

  • Rex autem Salomon amavit mulieres alienigenas multas, filiam quoque pharaonis et Moabitidas et Ammonitidas, Idumaeas et Sidonias et Hetthaeas, (Liber I Regum 11, 1)

  • Cumque surrexissent de Madian, venerunt in Pharan tuleruntque secum viros de Pharan et introierunt Aegyptum ad pharaonem regem Aegypti, qui dedit ei domum et cibos constituit et terram delegavit. (Liber I Regum 11, 18)


"De que vale perder-se em vãos temores?". São Padre Pio de Pietrelcina