Mosaico decorativo

Talált 1461 Eredmények: Rex

  • Elegitque rex Salomon operas de omni Israel, et erat indictio triginta milia virorum. (Liber I Regum 5, 27)

  • Praecepitque rex, ut tollerent lapides grandes, lapides pretiosos in fundamentum templi, lapides quadratos; (Liber I Regum 5, 31)

  • Domus autem, quam aedificabat rex Salomon Domino, habebat sexaginta cubitos in longitudine et viginti cubitos in latitudine et triginta cubitos in altitudine. (Liber I Regum 6, 2)

  • Misit quoque rex Salomon et tulit Hiram de Tyro, (Liber I Regum 7, 13)

  • Et statuit duas columnas in porticum templi; cumque statuisset columnam dexteram, vocavit eam nomine Iachin, similiter erexit columnam sinistram et vocavit nomen eius Booz. (Liber I Regum 7, 21)

  • In campestri regione Iordanis fudit ea rex in argillosa terra inter Succoth et Sarthan. (Liber I Regum 7, 46)

  • Rex autem Salomon et universus coetus Israel, qui convenerat ad eum, cum illo ante arcam immolabant oves et boves absque aestimatione et numero. (Liber I Regum 8, 5)

  • Convertitque rex faciem suam et benedixit omni ecclesiae Israel; omnis enim ecclesia Israel stabat. (Liber I Regum 8, 14)

  • Factum est autem cum complesset Salomon orans Dominum omnem orationem et deprecationem hanc, surrexit de conspectu altaris Domini; utrumque enim genu in terram fixerat et manus expanderat in caelum. (Liber I Regum 8, 54)

  • Igitur rex et omnis Israel cum eo immolabant victimas coram Domino. (Liber I Regum 8, 62)

  • Mactavitque Salomon hostias pacificas, quas immolavit Domino, boum viginti duo milia et ovium centum viginti milia. Et dedicaverunt templum Domini rex et omnes filii Israel. (Liber I Regum 8, 63)

  • In die illa sanctificavit rex medium atrii, quod erat ante domum Domini; fecit quippe holocaustum ibi et oblationem et adipem pacificorum, quoniam altare aereum, quod erat coram Domino, minus erat et capere non poterat holocaustum et oblationem et adipem pacificorum. (Liber I Regum 8, 64)


"Pense na felicidade que está reservada para nós no Paraíso". São Padre Pio de Pietrelcina