Talált 20258 Eredmények: Re
Cui Iudas: “Quid respondebimus, inquit, domino meo? Vel quid loquemur aut iuste poterimus obtendere? Deus invenit iniquitatem servorum tuorum; en omnes servi sumus domini mei, et nos et apud quem inventus est scyphus”. (Liber Genesis 44, 16)
Respondit Ioseph: “Absit a me, ut sic agam! Qui furatus est scyphum, ipse sit servus meus; vos autem abite liberi ad patrem vestrum”. (Liber Genesis 44, 17)
Dominus meus interrogavit prius servos suos: "Habetis patrem aut fratrem?". (Liber Genesis 44, 19)
Et nos respondimus domino meo: "Est nobis pater senex et puer parvulus, qui in senectute illius natus est, cuius uterinus frater mortuus est; et ipse solus superest a matre sua, pater vero tenere diligit eum"”. (Liber Genesis 44, 20)
Suggessimus domino meo: "Non potest puer relinquere patrem suum; si enim illum dimiserit, morietur". (Liber Genesis 44, 22)
Cum ergo ascendissemus ad famulum tuum patrem nostrum, narravimus ei omnia, quae locutus est dominus meus, (Liber Genesis 44, 24)
et dixit pater noster: "Revertimini et emite nobis parum tritici". (Liber Genesis 44, 25)
Cui diximus: "Ire non possumus. Si frater noster minimus descenderit nobiscum, proficiscemur simul; alioquin, illo absente, non poterimus videre faciem viri". (Liber Genesis 44, 26)
Ad quae servus tuus pater meus respondit: "Vos scitis quod duos genuerit mihi uxor mea. (Liber Genesis 44, 27)
Egressus est unus a me, et dixi: Bestia devoravit eum! Et hucusque non comparet. (Liber Genesis 44, 28)
Si tuleritis et istum a facie mea, et aliquid ei in via contigerit, deducetis canos meos cum maerore ad inferos". (Liber Genesis 44, 29)
Igitur, si intravero ad servum tuum patrem meum, et puer defuerit cum anima illius ex huius anima pendeat (Liber Genesis 44, 30)