Mosaico decorativo

Trouvé 20258 Résultats pour: Re

  • Cui Iudas: “Quid respondebimus, inquit, domino meo? Vel quid loquemur aut iuste poterimus obtendere? Deus invenit iniquitatem servorum tuorum; en omnes servi sumus domini mei, et nos et apud quem inventus est scyphus”. (Liber Genesis 44, 16)

  • Respondit Ioseph: “Absit a me, ut sic agam! Qui furatus est scyphum, ipse sit servus meus; vos autem abite liberi ad patrem vestrum”. (Liber Genesis 44, 17)

  • Dominus meus interrogavit prius servos suos: "Habetis patrem aut fratrem?". (Liber Genesis 44, 19)

  • Et nos respondimus domino meo: "Est nobis pater senex et puer parvulus, qui in senectute illius natus est, cuius uterinus frater mortuus est; et ipse solus superest a matre sua, pater vero tenere diligit eum"”. (Liber Genesis 44, 20)

  • Suggessimus domino meo: "Non potest puer relinquere patrem suum; si enim illum dimiserit, morietur". (Liber Genesis 44, 22)

  • Cum ergo ascendissemus ad famulum tuum patrem nostrum, narravimus ei omnia, quae locutus est dominus meus, (Liber Genesis 44, 24)

  • et dixit pater noster: "Revertimini et emite nobis parum tritici". (Liber Genesis 44, 25)

  • Cui diximus: "Ire non possumus. Si frater noster minimus descenderit nobiscum, proficiscemur simul; alioquin, illo absente, non poterimus videre faciem viri". (Liber Genesis 44, 26)

  • Ad quae servus tuus pater meus respondit: "Vos scitis quod duos genuerit mihi uxor mea. (Liber Genesis 44, 27)

  • Egressus est unus a me, et dixi: Bestia devoravit eum! Et hucusque non comparet. (Liber Genesis 44, 28)

  • Si tuleritis et istum a facie mea, et aliquid ei in via contigerit, deducetis canos meos cum maerore ad inferos". (Liber Genesis 44, 29)

  • Igitur, si intravero ad servum tuum patrem meum, et puer defuerit ­ cum anima illius ex huius anima pendeat ­ (Liber Genesis 44, 30)


"Subamos sem nos cansarmos, sob a celeste vista do Salvador." São Padre Pio de Pietrelcina