Talált 744 Eredmények: Quoque
donec det requiem Dominus fratribus vestris, sicut et vobis dedit, et possideant ipsi quoque terram, quam Dominus Deus vester daturus est eis. Et sic revertemini in terram possessionis vestrae et habitabitis in ea, quam vobis dedit Moyses famulus Domini trans Iordanem contra solis ortum”. (Liber Iosue 1, 15)
et praeceperunt populo: “Quando videritis arcam foederis Domini Dei vestri et sacerdotes stirpis leviticae portantes eam, vos quoque consurgite et sequimini eam (Liber Iosue 3, 3)
Et rursum: “In hoc, inquit, scietis quod Deus vivens in medio vestri est et disperdet in conspectu vestro Chananaeum et Hetthaeum, Hevaeum et Pherezaeum, Gergesaeum quoque et Amorraeum et Iebusaeum. (Liber Iosue 3, 10)
Alios quoque duodecim lapides posuit Iosue in medio Iordanis alveo, ubi steterunt sacerdotes, qui portabant arcam foederis; et sunt ibi usque in praesentem diem. (Liber Iosue 4, 9)
Filii quoque Ruben et Gad et dimidia tribus Manasse armati praecedebant filios Israel, sicut eis praeceperat Moyses; (Liber Iosue 4, 12)
Duodecim quoque lapides, quos de Iordanis alveo sumpserant, posuit Iosue in Galgalis. (Liber Iosue 4, 20)
Ad populum quoque ait: “Vadite et circuite civitatem, et viri armati praecedant arcam Domini”. (Liber Iosue 6, 7)
Et interfecerunt omnia, quae erant in ea, a viro usque ad mulierem, ab infante usque ad senem; boves quoque et oves et asinos in ore gladii percusserunt. (Liber Iosue 6, 21)
Ingressique iuvenes eduxerunt Rahab et parentes eius, fratres quoque et cunctam supellectilem ac cognationem illius et extra castra Israel manere fecerunt. (Liber Iosue 6, 23)
Quae cum iuxta familias suas esset oblata, inventa est familia Zarae; illam quoque per domos offerens repperit Zabdi. (Liber Iosue 7, 17)
Congregaverunt quoque super eum acervum magnum lapidum, qui permanet usque in praesentem diem. Et aversus est furor Domini ab eis; vocatumque est nomen loci illius vallis Achor usque hodie. (Liber Iosue 7, 26)
regem quoque urbis Hai apprehenderunt viventem et obtulerunt Iosue. (Liber Iosue 8, 23)