Talált 744 Eredmények: Quoque
Sollemnitatem quoque Tabernaculorum celebrabis per septem dies, quando collegeris de area et torculari fruges tuas; (Liber Deuteronomii 16, 13)
et epulaberis in festivitate tua tu, filius tuus et filia, servus tuus et ancilla, Levites quoque et advena, pupillus ac vidua, qui intra portas tuas sunt. (Liber Deuteronomii 16, 14)
Praefecti quoque per singulas turmas, audiente exercitu, proclamabunt: “Quis est homo, qui aedificavit domum novam et non dedicavit eam? Vadat et revertatur in domum suam, ne forte moriatur in bello, et alius dedicet illam. (Liber Deuteronomii 20, 5)
et ille quoque oderit eam dederitque ei libellum repudii et dimiserit de domo sua, vel mortuus fuerit, (Liber Deuteronomii 24, 3)
Percutiet te Dominus ulcere Aegypti et tumore, scabie quoque et prurigine, ita ut curari nequeas. (Liber Deuteronomii 28, 27)
In gentibus quoque illis non quiesces, neque erit requies vestigio pedis tui; dabit enim tibi Dominus ibi cor pavidum et deficientes oculos et animam consumptam maerore. (Liber Deuteronomii 28, 65)
filii quoque eorum, qui nunc ignorant, audiant et discant timere Dominum Deum vestrum cunctis diebus, quibus versamini in terra, ad quam vos, Iordane transmisso, pergitis obtinendam”. (Liber Deuteronomii 31, 13)
De Levi quoque ait: “Tummim et Urim tui viro sancto tuo, quem probasti in Massa et cum quo litigasti ad aquas Meriba. (Liber Deuteronomii 33, 8)
De Ioseph quoque ait: “Benedicta a Domino terra eius: donis caeli, rore atque abysso subiacente, (Liber Deuteronomii 33, 13)
De Dan quoque ait: “Dan catulus leonis prosiliet largiter de Basan”. (Liber Deuteronomii 33, 22)
De Aser quoque ait: “Benedictus prae filiis Aser! Sit placens fratribus suis et tingat in oleo pedem suum. (Liber Deuteronomii 33, 24)
Rubenitis quoque et Gaditis et dimidiae tribui Manasse ait: (Liber Iosue 1, 12)