Talált 765 Eredmények: Quid
At ille dixit eis: “Quid vultis, ut faciam vobis?”. (Evangelium secundum Marcum 10, 36)
Iesus autem ait eis: “Nescitis quid petatis. Potestis bibere calicem, quem ego bibo, aut baptismum, quo ego baptizor, baptizari?”. (Evangelium secundum Marcum 10, 38)
Et respondens ei Iesus dixit: “Quid vis tibi faciam?”. Caecus autem dixit ei: “Rabboni, ut videam”. (Evangelium secundum Marcum 10, 51)
Et si quis vobis dixerit: “Quid facitis hoc?”, dicite: “Domino necessarius est, et continuo illum remittit iterum huc””. (Evangelium secundum Marcum 11, 3)
Et quidam de illic stantibus dicebant illis: “Quid facitis solventes pullum?”. (Evangelium secundum Marcum 11, 5)
Cumque vidisset a longe ficum habentem folia, venit si quid forte inveniret in ea; et cum venisset ad eam, nihil invenit praeter folia: non enim erat tempus ficorum. (Evangelium secundum Marcum 11, 13)
Et cum statis in oratione, dimittite, si quid habetis adversus aliquem, ut et Pater vester, qui in caelis est, dimittat vobis peccata vestra”. (Evangelium secundum Marcum 11, 25)
Quid ergo faciet dominus vineae? Veniet et perdet colonos et dabit vineam aliis. (Evangelium secundum Marcum 12, 9)
Qui sciens versutiam eorum ait illis: “Quid me tentatis? Afferte mihi denarium, ut videam”. (Evangelium secundum Marcum 12, 15)
Et cum duxerint vos tradentes, nolite praecogitare quid loquamini, sed, quod datum vobis fuerit in illa hora, id loquimini: non enim estis vos loquentes sed Spiritus Sanctus. (Evangelium secundum Marcum 13, 11)
qui autem super tectum, ne descendat nec introeat, ut tollat quid de domo sua; (Evangelium secundum Marcum 13, 15)
Erant autem quidam indigne ferentes intra semetipsos: “Ut quid perditio ista unguenti facta est? (Evangelium secundum Marcum 14, 4)