Talált 765 Eredmények: Quid
Quid est facilius, dicere paralytico: “Dimittuntur peccata tua”, an dicere: “Surge et tolle grabatum tuum et ambula”? (Evangelium secundum Marcum 2, 9)
Pharisaei autem dicebant ei: “Ecce, quid faciunt sabbatis, quod non licet?”. (Evangelium secundum Marcum 2, 24)
Et ait illis: “Numquam legistis quid fecerit David, quando necessitatem habuit et esuriit ipse et qui cum eo erant? (Evangelium secundum Marcum 2, 25)
Et dicebat illis: “Videte quid audiatis. In qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis et adicietur vobis. (Evangelium secundum Marcum 4, 24)
Et ait illis: “Quid timidi estis? Necdum habetis fidem?”. (Evangelium secundum Marcum 4, 40)
et clamans voce magna dicit: “Quid mihi et tibi, Iesu, fili Dei Altissimi? Adiuro te per Deum, ne me torqueas”. (Evangelium secundum Marcum 5, 7)
Qui autem pascebant eos, fugerunt et nuntiaverunt in civitatem et in agros; et egressi sunt videre quid esset facti. (Evangelium secundum Marcum 5, 14)
Adhuc eo loquente, veniunt ab archisynagogo dicentes: “Filia tua mortua est; quid ultra vexas magistrum?”. (Evangelium secundum Marcum 5, 35)
et ingressus ait eis: “Quid turbamini et ploratis? Puella non est mortua, sed dormit”. (Evangelium secundum Marcum 5, 39)
et praecepit eis, ne quid tollerent in via nisi virgam tantum: non panem, non peram neque in zona aes, (Evangelium secundum Marcum 6, 8)
Quae cum exisset, dixit matri suae: “Quid petam?”. At illa dixit: “Caput Ioannis Baptistae”. (Evangelium secundum Marcum 6, 24)
Et ingemiscens spiritu suo ait: “Quid generatio ista quaerit signum? Amen dico vobis: Non dabitur generationi isti signum”. (Evangelium secundum Marcum 8, 12)