Talált 963 Eredmények: Omnia
Omnia haec contuli in corde meo, ut curiose intellegerem quod iusti atque sapientes et opera eorum sunt in manu Dei. Utrum amor sit an odium, omnino nescit homo: coram illis omnia. (Liber Ecclesiastes 9, 1)
Hoc est pessimum inter omnia, quae sub sole fiunt, quia sors eadem cunctis; unde et corda filiorum hominum implentur malitia et stultitia in vita sua, et novissima eorum apud mortuos. (Liber Ecclesiastes 9, 3)
In risum faciunt epulas; vinum laetificat vitam, et pecunia praestat omnia. (Liber Ecclesiastes 10, 19)
Vanitas vanitatum, dixit Ecclesiastes, et omnia vanitas. (Liber Ecclesiastes 12, 8)
Quam pulchri sunt amores tui, soror, mea sponsa; meliores sunt amores tui vino, et odor unguentorum tuorum super omnia aromata. (Canticum Canticorum 4, 10)
Mandragorae dederunt odorem; in portis nostris omnia poma optima, nova et vetera, dilecte mi, servavi tibi. (Canticum Canticorum 7, 14)
quoniam spiritus Domini replevit orbem terrarum, et ipse, qui continet omnia, scientiam habet vocis. (Liber Sapientiae 1, 7)
quoniam auris zeli audit omnia, et tumultus murmurationum non absconditur. (Liber Sapientiae 1, 10)
creavit enim, ut essent omnia, et sanabiles sunt generationes orbis terrarum, et non est in illis medicamentum exterminii, nec inferorum regnum in terra: (Liber Sapientiae 1, 14)
Transierunt omnia illa tamquam umbra et tamquam nuntius percurrens (Liber Sapientiae 5, 9)
Et ego natus traxi communem aerem et decidi in terram, quae omnia similiter patitur, prima voce simili omnibus pariter plorans. (Liber Sapientiae 7, 3)
Venerunt autem mihi omnia bona pariter cum illa, innumerabiles divitiae in manibus illius, (Liber Sapientiae 7, 11)