Talált 963 Eredmények: Omnia
Pretiosior est cunctis gemmis, et omnia pretiosa tua huic non valent comparari; (Liber Proverbiorum 3, 15)
Lucerna Domini spiraculum hominis, quae investigat omnia secreta ventris. (Liber Proverbiorum 20, 27)
Sagittarius, qui conicit ad omnia, ita qui stultum conducit et qui vagos conducit. (Liber Proverbiorum 26, 10)
Viri mali non intellegunt iudicium; qui autem requirunt Dominum, animadvertunt omnia. (Liber Proverbiorum 28, 5)
“Vanitas vanitatum, dixit Ecclesiastes, vanitas vanitatum et omnia vanitas”. (Liber Ecclesiastes 1, 2)
Omnia flumina pergunt ad mare, et mare non redundat; ad locum, unde exeunt, flumina illuc revertuntur in cursu suo. (Liber Ecclesiastes 1, 7)
Et omnia, quae desideraverunt oculi mei, non negavi eis nec prohibui cor meum ab omni voluptate, et oblectatum est ex omnibus laboribus, et hanc ratus sum partem meam ab omnibus aerumnis meis. (Liber Ecclesiastes 2, 10)
Omnia tempus habent, et momentum suum cuique negotio sub caelo: (Liber Ecclesiastes 3, 1)
Didici quod omnia opera, quae fecit Deus, perseverent in perpetuum; non possumus eis quidquam addere nec auferre, quae fecit Deus, ut timeatur. (Liber Ecclesiastes 3, 14)
Quoniam sors filiorum hominis et iumentorum una est atque eadem: sicut moritur homo, sic et illa moriuntur; et idem spiritus omnibus: nihil habet homo iumento amplius, quia omnia vanitas. (Liber Ecclesiastes 3, 19)
Et omnia pergunt ad unum locum: de terra facta sunt omnia, et in terram omnia pariter revertuntur. (Liber Ecclesiastes 3, 20)
Omnia haec consideravi et dedi cor meum cunctis operibus, quae fiunt sub sole, quo tempore dominatur homo homini in malum suum. (Liber Ecclesiastes 8, 9)