Mosaico decorativo

Talált 1504 Eredmények: Omnes

  • Et universi servi eius transierunt iuxta eum; et omnes Cherethi et Phelethi et omnes Getthaei, sescenti viri, qui secuti eum fuerant de Geth, transierunt coram rege. (Liber II Samuelis 15, 18)

  • Et ait David Ethai: “Veni et transi”. Et transivit Ethai Getthaeus et omnes viri eius et omnes parvuli, qui cum eo erant. (Liber II Samuelis 15, 22)

  • Et fortissimus quoque, cuius cor est quasi leonis, pavore solvetur; scit enim omnis Israel fortem esse patrem tuum et robustos omnes, qui cum eo sunt. (Liber II Samuelis 17, 10)

  • Diligis odientes te et odio habes diligentes te. Ostendisti hodie quia non curas de ducibus tuis et de servis tuis; et vere cognovi modo quia, si Absalom viveret, et nos omnes occubuissemus, tunc placeret tibi. (Liber II Samuelis 19, 7)

  • Et inclinavit cor omnium virorum Iudae quasi viri unius; miseruntque ad regem dicentes: “Revertere tu et omnes servi tui”. (Liber II Samuelis 19, 15)

  • Et ecce omnes viri Israel concurrentes ad regem dixerunt ei: “Quare te furati sunt fratres nostri viri Iudae et traduxerunt regem et domum eius Iordanem omnesque viros David cum eo?”. (Liber II Samuelis 19, 42)

  • Dixit autem rex Amasae: “Convoca mihi omnes viros Iudae in diem tertium et tu adesto praesens”. (Liber II Samuelis 20, 4)

  • Egressi sunt ergo cum eo viri Ioab, Cherethi quoque et Phelethi et omnes fortissimi; exierunt de Ierusalem ad persequendum Seba filium Bochri. (Liber II Samuelis 20, 7)

  • Amasa autem conspersus sanguine iacebat in media via. Vidit hoc vir quod subsisteret omnis populus ad videndum eum; et amovit Amasam de via in agrum operuitque eum vestimento, cum videret quod omnes transeuntes propter eum subsisterent. (Liber II Samuelis 20, 12)

  • Porro ille transierat per omnes tribus Israel usque in Abelbethmaacha; omnesque Bochritae congregati sunt et ingressi sunt etiam post eum. (Liber II Samuelis 20, 14)

  • Urias Hetthaeus. Omnes triginta septem. (Liber II Samuelis 23, 39)

  • Dixitque rex ad Ioab et ad principes exercitus sui, qui erant cum eo: “Perambula omnes tribus Israel a Dan usque Bersabee, et numerate populum, ut sciam numerum eius”. (Liber II Samuelis 24, 2)


"A mansidão reprime a ira." São Padre Pio de Pietrelcina