Trouvé 1504 Résultats pour: Omnes
Et universi servi eius transierunt iuxta eum; et omnes Cherethi et Phelethi et omnes Getthaei, sescenti viri, qui secuti eum fuerant de Geth, transierunt coram rege. (Liber II Samuelis 15, 18)
Et ait David Ethai: “Veni et transi”. Et transivit Ethai Getthaeus et omnes viri eius et omnes parvuli, qui cum eo erant. (Liber II Samuelis 15, 22)
Et fortissimus quoque, cuius cor est quasi leonis, pavore solvetur; scit enim omnis Israel fortem esse patrem tuum et robustos omnes, qui cum eo sunt. (Liber II Samuelis 17, 10)
Diligis odientes te et odio habes diligentes te. Ostendisti hodie quia non curas de ducibus tuis et de servis tuis; et vere cognovi modo quia, si Absalom viveret, et nos omnes occubuissemus, tunc placeret tibi. (Liber II Samuelis 19, 7)
Et inclinavit cor omnium virorum Iudae quasi viri unius; miseruntque ad regem dicentes: “Revertere tu et omnes servi tui”. (Liber II Samuelis 19, 15)
Et ecce omnes viri Israel concurrentes ad regem dixerunt ei: “Quare te furati sunt fratres nostri viri Iudae et traduxerunt regem et domum eius Iordanem omnesque viros David cum eo?”. (Liber II Samuelis 19, 42)
Dixit autem rex Amasae: “Convoca mihi omnes viros Iudae in diem tertium et tu adesto praesens”. (Liber II Samuelis 20, 4)
Egressi sunt ergo cum eo viri Ioab, Cherethi quoque et Phelethi et omnes fortissimi; exierunt de Ierusalem ad persequendum Seba filium Bochri. (Liber II Samuelis 20, 7)
Amasa autem conspersus sanguine iacebat in media via. Vidit hoc vir quod subsisteret omnis populus ad videndum eum; et amovit Amasam de via in agrum operuitque eum vestimento, cum videret quod omnes transeuntes propter eum subsisterent. (Liber II Samuelis 20, 12)
Porro ille transierat per omnes tribus Israel usque in Abelbethmaacha; omnesque Bochritae congregati sunt et ingressi sunt etiam post eum. (Liber II Samuelis 20, 14)
Urias Hetthaeus. Omnes triginta septem. (Liber II Samuelis 23, 39)
Dixitque rex ad Ioab et ad principes exercitus sui, qui erant cum eo: “Perambula omnes tribus Israel a Dan usque Bersabee, et numerate populum, ut sciam numerum eius”. (Liber II Samuelis 24, 2)