Talált 1637 Eredmények: Mea
Deus, Deus meus es tu, ad te de luce vigilo. Sitivit in te anima mea, te desideravit caro mea. In terra deserta et arida et inaquosa, (Liber Psalmorum 63, 2)
Quoniam melior est misericordia tua super vitas, labia mea laudabunt te. (Liber Psalmorum 63, 4)
Sic benedicam te in vita mea et in nomine tuo levabo manus meas. (Liber Psalmorum 63, 5)
Sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea, et labiis exsultationis laudabit os meum. (Liber Psalmorum 63, 6)
Adhaesit anima mea post te, me suscepit dextera tua. (Liber Psalmorum 63, 9)
Ipsi vero in ruinam quaesierunt animam meam, introibunt in inferiora terrae, (Liber Psalmorum 63, 10)
Exaudi, Deus, vocem meam in meditatione mea; a timore inimici custodi animam meam. (Liber Psalmorum 64, 2)
Introibo in domum tuam in holocaustis; reddam tibi vota mea, (Liber Psalmorum 66, 13)
quae protulerunt labia mea, et locutum est os meum in tribulatione mea. (Liber Psalmorum 66, 14)
Venite, audite, et narrabo, omnes, qui timetis Deum, quanta fecit animae meae. (Liber Psalmorum 66, 16)
Ad ipsum ore meo clamavi et exaltavi in lingua mea. (Liber Psalmorum 66, 17)
Propterea exaudivit Deus, attendit voci deprecationis meae. (Liber Psalmorum 66, 19)