Talált 1637 Eredmények: Mea
Quia ecce insidiati sunt animae meae, irruerunt in me fortes. (Liber Psalmorum 59, 4)
Neque delictum neque peccatum in me est, Domine; sine iniquitate mea currunt et praeparantur. Exsurge in occursum meum et vide; (Liber Psalmorum 59, 5)
Fortitudo mea, tibi attendam, quia, Deus, praesidium meum es. (Liber Psalmorum 59, 10)
Ego autem cantabo fortitudinem tuam et exsultabo mane misericordiam tuam, quia factus es praesidium meum et refugium meum in die tribulationis meae. (Liber Psalmorum 59, 17)
Fortitudo mea, tibi psallam, quia, Deus, praesidium meum es: Deus meus misericordia mea. (Liber Psalmorum 59, 18)
Exaudi, Deus, deprecationem meam, intende orationi meae. (Liber Psalmorum 61, 2)
Quia factus es spes mea, turris fortitudinis a facie inimici. (Liber Psalmorum 61, 4)
quoniam tu, Deus meus, exaudisti vota mea, dedisti hereditatem timentium nomen tuum. (Liber Psalmorum 61, 6)
Sic psalmum dicam nomini tuo in saeculum saeculi, ut reddam vota mea de die in diem. (Liber Psalmorum 61, 9)
In Deo tantum quiesce, anima mea, ab ipso enim salutare meum. (Liber Psalmorum 62, 2)
In Deo tantum quiesce, anima mea, quoniam ab ipso patientia mea. (Liber Psalmorum 62, 6)
In Deo salutare meum et gloria mea; Deus fortitudinis meae, et refugium meum in Deo est. (Liber Psalmorum 62, 8)