Talált 892 Eredmények: Iustitia pax gentes Hierusalem et montem Templi prophetiae spes salutis bellum salutis regimine
Quae autem ex fide est iustitia, sic dicit: “Ne dixeris in corde tuo: Quis ascendet in caelum?”, id est Christum deducere; (Epistula ad Romanos 10, 6)
Non est enim regnum Dei esca et potus, sed iustitia et pax et gaudium in Spiritu Sancto; (Epistula ad Romanos 14, 17)
gentes autem propter misericordiam glorificare Deum, sicut scriptum est: “Propter hoc confitebor tibi in gentibus et nomini tuo cantabo”. (Epistula ad Romanos 15, 9)
Et iterum dicit: “Laetamini, gentes, cum plebe eius”. (Epistula ad Romanos 15, 10)
Et iterum: “Laudate, omnes gentes, Dominum, et magnificent eum omnes populi”. (Epistula ad Romanos 15, 11)
Et rursus Isaias ait: “Erit radix Iesse, et qui exsurget regere gentes: in eo gentes sperabunt”. (Epistula ad Romanos 15, 12)
ut sim minister Christi Iesu ad gentes, consecrans evangelium Dei, ut fiat oblatio gentium accepta, sanctificata in Spiritu Sancto. (Epistula ad Romanos 15, 16)
Placuit enim eis, et debitores sunt eorum; nam si spiritalibus eorum communicaverunt gentes, debent et in carnalibus ministrare eis. (Epistula ad Romanos 15, 27)
Ex ipso autem vos estis in Christo Iesu, qui factus est sapientia nobis a Deo et iustitia et sanctificatio et redemptio, (Epistula I ad Corinthios 1, 30)
Omnino auditur inter vos for nicatio, et talis fornicatio qualis nec inter gentes, ita ut uxorem patris aliquis habeat. (Epistula I ad Corinthios 5, 1)
Scitis quoniam, cum gentes essetis, ad simulacra muta, prout ducebamini, euntes. (Epistula I ad Corinthios 12, 2)
Caritas numquam excidit. Sive prophetiae, evacuabuntur; sive linguae, cessabunt; sive scientia, destruetur. (Epistula I ad Corinthios 13, 8)