Talált 33 Eredmények: Iudith

  • Et, ut exiit ad illos Iudith, benedixerunt simul eam omnes et dixerunt ad illam: “Tu exaltatio Ierusalem, tu gloria magna Israel, tu laus magna generis nostri. (Liber Iudith 15, 9)

  • Et exspoliavit populus castra per dies triginta, et dederunt Iudith tabernaculum Holofernis et omne argentum et lectus et vasa et omnem apparatum illius. Et accipiens illa imposuit in mulas et iunxit currus suos et congessit illa in ipsis. (Liber Iudith 15, 11)

  • Et exordiebatur Iudith confessionem hanc in omni Israel, et acclamabat omnis populus laudationem hanc Domini. (Liber Iudith 15, 14)

  • Dixitque Iudith: “Incipite Deo meo in tym panis, cantate Domino meo in cymbalis, modulamini illi psalmum novum, exaltate et invocate nomen ipsius. (Liber Iudith 16, 1)

  • Non enim cecidit potens eorum a iuvenibus, nec filii Titanum percusserunt illum, nec alti gigantes superposuerunt se illi, sed Iudith filia Merari in specie faciei suae dissolvit illum. (Liber Iudith 16, 6)

  • Et attulit Iudith omnia vasa Holofernis, quaecumque dederat ei populus, et conopeum, quod sustulerat de cubiculo ipsius, in consecrationem Domino dedit. (Liber Iudith 16, 19)

  • Et populus laetabatur in Ierusalem contra faciem sanctorum per menses tres, et Iudith cum illis mansit. (Liber Iudith 16, 20)

  • Post illos autem dies rediit unusquisque in hereditatem suam, et Iudith abiit in Betuliam et demorata est in possessione sua. Et facta est secundum tempus suum clara in omni terra, (Liber Iudith 16, 21)

  • Et non fuit adhuc, qui in timorem mitteret filios Israel in diebus Iudith et post mortem eius diebus multis. (Liber Iudith 16, 25)


“O Santo Sacrifício da Missa é o sufrágio mais eficaz, que ultrapassa todas as orações, as boas obras e as penitências. Infalivelmente produz seu efeito para vantagem das almas por sua virtude própria e imediata.” São Padre Pio de Pietrelcina