Talált 33 Eredmények: Iudith

  • Et introiens Iudith discubuit. Et obstupuit cor Holofernis in eam, et commota est anima eius, et erat concupiscens valde, ut concumberet cum ea; quaerebatque tempus seducendi eam ex die, quo viderat illam. (Liber Iudith 12, 16)

  • Et dixit Iudith: “Bibam, domine, quia magnificata est vita mea in me hodie prae omnibus diebus nativitatis meae”. (Liber Iudith 12, 18)

  • Derelicta est autem sola Iudith in tabernaculo, et Holofernes prociderat in lectum suum; circumfusum enim erat ei vinum. (Liber Iudith 13, 2)

  • Et dixit Iudith ancillae suae, ut staret extra cubiculum et observaret exitum eius sicut cotidie; exire enim se dixit ad orationem suam, et Bagoae locuta est secundum verba haec. (Liber Iudith 13, 3)

  • Discesseruntque omnes a facie, et nemo relictus est in cubiculo eius, a minimo usque ad magnum. Et stans Iudith ad caput eius dixit: “Domine, Domine, Deus omnium virtutum, respice in hac hora ad opera manuum mearum, ut exaltetur Ierusalem. (Liber Iudith 13, 4)

  • Et dixit Iudith a longe eis, qui custodiebant in portis: “Aperite, aperite portam! Nobiscum est Deus, Deus noster, ut faciat adhuc virtutem in Israel et potentiam adversus inimicos nostros, sicut et hodie fecit”. (Liber Iudith 13, 11)

  • Et dixit Iudith ad illos: “Audite me, fratres, et acci pientes caput hoc suspendite illud super propugnaculum muri nostri. (Liber Iudith 14, 1)

  • Ut autem resuscitaverunt eum, procidit ad pedes Iudith et adoravit faciem ipsius et dixit: “Benedicta tu in omni tabernaculo Iudae et in omni gente, quicumque audientes nomen tuum turbabuntur. (Liber Iudith 14, 7)

  • Et nunc annuntia mihi, quaecumque fecisti in diebus istis”. Et rettulit illi Iudith in medio populi omnia, quaecumque fecerat, ex qua die exivit usque in diem, qua loquebatur illis. (Liber Iudith 14, 8)

  • Introivitque Bagoas et pulsavit cortinam; suspicabatur enim illum cum Iudith dormire. (Liber Iudith 14, 14)

  • Et intravit in tabernaculum, ubi Iudith fuerat hospitata, et non invenit eam. Et exsilivit ad populum et clamavit: (Liber Iudith 14, 17)

  • Et venit Ioachim sacerdos magnus et seniores filiorum Israel, qui inhabitabant Ierusalem, ut viderent bona, quae fecit Dominus Israel, et ut viderent Iudith et loquerentur cum illa in pace. (Liber Iudith 15, 8)


“Se precisamos ter paciência para suportar os defeitos dos outros, quanto mais ainda precisamos para tolerar nossos próprios defeitos!” São Padre Pio de Pietrelcina