Mosaico decorativo

Talált 4238 Eredmények: Eum

  • “Et tu ad Deum tuum converteris; caritatem et iudicium custodi et spera in Deo tuo semper”. (Prophetia Osee 12, 7)

  • Ad iracundiam provocavit Ephraim amarissime, sed sanguinem eius super eum relinquet et opprobrium eius retribuet ei Dominus suus. (Prophetia Osee 12, 15)

  • “Ego autem Dominus, Deus tuus ex terra Aegypti; et Deum absque me nescies, et salvator non est praeter me. (Prophetia Osee 13, 4)

  • Poenas solvet Samaria, quoniam rebellavit contra Deum suum: in gladio peribunt, parvuli eorum elidentur, et praegnantes discindentur. (Prophetia Osee 14, 1)

  • Convertere, Israel, ad Dominum Deum tuum, quoniam corruisti in iniquitate tua. (Prophetia Osee 14, 2)

  • Ephraim, quid ei ultra idola? Ego exaudio et respicio in eum. Ego ut abies virens: ex me fructus tuus invenitur”. (Prophetia Osee 14, 9)

  • Depopulata est regio; luxit humus, quoniam devastatum est triticum, defecit mustum, elanguit oleum. (Prophetia Ioel 1, 10)

  • Dies tenebrarum et caliginis, dies nubis et turbinis; quasi aurora expansa super montes populus multus et fortis: similis ei non fuit a principio, et post eum non erit usque in annos generationis et generationis. (Prophetia Ioel 2, 2)

  • Ante faciem eius ignis vorat, et post eum exurit flamma. Quasi hortus Eden terra coram eo, et post eum solitudo deserti; neque est quod effugiat eum. (Prophetia Ioel 2, 3)

  • Et Dominus dedit vocem suam ante faciem exercitus sui, quia multa sunt nimis castra eius, quia fortia et facientia verbum eius; magnus enim dies Domini et terribilis valde, et quis sustinebit eum? (Prophetia Ioel 2, 11)

  • et scindite corda vestra et non vestimenta vestra, et convertimini ad Dominum Deum vestrum, quia benignus et misericors est, patiens et multae misericordiae et placabilis super malitia”. (Prophetia Ioel 2, 13)

  • Et respondit Dominus et dixit populo suo: “Ecce ego mittam vobis frumentum et vinum et oleum, et replebimini eis; et non dabo vos ultra opprobrium in gentibus. (Prophetia Ioel 2, 19)


"O homem sem Deus é um ser mutilado". São Padre Pio de Pietrelcina