Talált 4238 Eredmények: Eum
In gutture tuo sit tuba! Quasi aquila super domum Do mini pro eo quod transgressi sunt foedus meum et legem meam praevaricati sunt. (Prophetia Osee 8, 1)
Proiecit Israel bonum; inimicus persequetur eum. (Prophetia Osee 8, 3)
Non libabunt Domino vinum, et non placebunt ei sacrificia eorum; quasi panis lugentium erunt eis: omnes, qui comedent eum, contaminabuntur, quia panis eorum erit tantummodo pro vita ipsorum; non intrabit in domum Domini. (Prophetia Osee 9, 4)
Abiciet eos Deus meus, quia non audierunt eum; et erunt vagi in nationibus. (Prophetia Osee 9, 17)
De vitulo Bethaven trement habitatores Samariae; quia luget super eum populus eius; dum sacerdotes eius super eum exsultant in gloria eius; vere migrabit ab eo. (Prophetia Osee 10, 5)
“Iuxta desiderium meum corripiam eos; congregabuntur super eos populi, cum corripientur propter duas iniquitates suas. (Prophetia Osee 10, 10)
Cum puer esset Israel, dilexi eum et ex Aegypto vocavi filium meum. (Prophetia Osee 11, 1)
In funiculis humanitatis trahebam eos, in vinculis caritatis; et fui eis, quasi qui elevant infantem ad maxillas suas, et declinavi ad eum, ut vesceretur. (Prophetia Osee 11, 4)
Populus meus pendet ad praevaricandum contra me; vocant eum ad altum, sed simul non erigunt eum. (Prophetia Osee 11, 7)
Quomodo dabo te, Ephraim, tradam te, Israel? Quomodo dabo te sicut Adama, ponam te ut Seboim? Convertitur in me cor meum, simul exardescit miseratio mea. (Prophetia Osee 11, 8)
Ephraim pascit ventum et sequitur aestum; tota die mendacium et violentiam multiplicat et foedus cum Assyriis init et oleum in Aegyptum fert. (Prophetia Osee 12, 2)
Et luctatus est cum angelo et praevaluit; flevit et deprecatus est eum. In Bethel invenit eum et ibi locutus est nobiscum (Prophetia Osee 12, 5)