Talált 688 Eredmények: Eat
Manus debiles et genua dissoluta mulier, quae non beatificat virum suum. (Liber Ecclesiasticus 25, 32)
Mulieris bonae beatus vir: numerus enim dierum illius duplex. (Liber Ecclesiasticus 26, 1)
Beatus, qui tectus est ab ea, qui in iracundiam illius non transivit, et qui non attraxit iugum illius et in vinculis eius non est ligatus. (Liber Ecclesiasticus 28, 23)
Super parvo et magno placeat tibi, et improperium peregrinationis non audies. (Liber Ecclesiasticus 29, 30)
Beatus dives, qui inventus est sine macula et qui post aurum non abiit nec speravit in pecunia et thesauris. (Liber Ecclesiasticus 31, 8)
Nequius oculo quid creatum est? Ideo ab omni facie lacrimatur. (Liber Ecclesiasticus 31, 15)
Vinum in iucunditatem creatum est et non in ebrietatem, ab initio. (Liber Ecclesiasticus 31, 35)
Ex ipsis exaltavit et magnificavit Deus et ex ipsis posuit in numerum dierum. Et omnes homines de solo, et ex terra creatus est Adam. (Liber Ecclesiasticus 33, 10)
Filio et mulieri, fratri et amico non des potestatem super te in vita tua; et non dederis alii possessionem tuam, ne forte paeniteat te et depreceris pro illis. (Liber Ecclesiasticus 33, 20)
Timentis Dominum beata est anima eius. (Liber Ecclesiasticus 34, 17)
Da testimonium his, qui ab initio creaturae tuae sunt, et suscita praedicationes, quas locuti sunt in nomine tuo. (Liber Ecclesiasticus 36, 17)
O praesumptio nequissima, unde creata es cooperire aridam malitia et dolositate illius? (Liber Ecclesiasticus 37, 3)