Talált 688 Eredmények: Eat
Beatus vir, qui non est lapsus verbo ex ore suo et non est stimulatus in tristitia delicti. (Liber Ecclesiasticus 14, 1)
Non defrauderis a bono diei, et particula desiderii boni non te praetereat. (Liber Ecclesiasticus 14, 14)
Beatus vir, qui in sapientia morabitur et qui in iustitia sua meditabitur et in sensu cogitabit circumspectionem Dei; (Liber Ecclesiasticus 14, 22)
Omni misericordiae erit merces: unusquisque secundum meritum operum suorum inveniet coram se et secundum intellectum peregrinationis ipsius. Dominus induravit cor pharaonis, ne agnosceret illum, ut opera sua innotescerent sub caelo. Misericordia eius apparuit omnibus creaturis eius, lucem suam et tenebras dispertiit filiis hominum. (Liber Ecclesiasticus 16, 15)
In populo magno non agnoscar; quae est enim anima mea in tam immensa creatura?”. (Liber Ecclesiasticus 16, 17)
et ne adincrescant ignorantiae meae, et multiplicentur delicta mea, et peccata mea abundent, et incidam in conspectu adversariorum meorum, et gaudeat super me inimicus meus? (Liber Ecclesiasticus 23, 3)
“Ego ex ore Altissimi prodivi, primogenita ante omnem creaturam. (Liber Ecclesiasticus 24, 5)
Tunc praecepit et dixit mihi Creator omnium, et, qui creavit me, quietem dedit tabernaculo meo (Liber Ecclesiasticus 24, 12)
Ab initio ante saecula creata sum et usque ad futurum saeculum non desinam. (Liber Ecclesiasticus 24, 14)
beatus, qui habitat cum muliere sensata et non arat in bove et in asino simul; et qui lingua sua non est lapsus, et qui non servivit indigno se; (Liber Ecclesiasticus 25, 11)
beatus, qui invenit amicum verum, et qui enarrat iustitiam auri audienti; (Liber Ecclesiasticus 25, 12)
mulier, si primatum habeat super virum suum. (Liber Ecclesiasticus 25, 30)