Mosaico decorativo

Talált 1917 Eredmények: Eam

  • Cum disperderit Dominus Deus tuus gentes, quarum ti bi traditurus est terram, et possederis eam habitaverisque in urbibus eius et in aedibus, (Liber Deuteronomii 19, 1)

  • Praefecti quoque per singulas turmas, audiente exercitu, proclamabunt: “Quis est homo, qui aedificavit domum novam et non dedicavit eam? Vadat et revertatur in domum suam, ne forte moriatur in bello, et alius dedicet illam. (Liber Deuteronomii 20, 5)

  • Quis est homo, qui plantavit vineam et necdum vindemiavit eam? Vadat et revertatur in domum suam, ne forte moriatur in bello, et alius homo vindemiet illam. (Liber Deuteronomii 20, 6)

  • Quis est homo, qui despondit uxorem et non accepit eam? Vadat et revertatur in domum suam, ne forte moriatur in bello, et alius homo accipiat eam”. (Liber Deuteronomii 20, 7)

  • Sin autem foedus inire noluerit et coeperit contra te bellum, oppugnabis eam. (Liber Deuteronomii 20, 12)

  • Quando obsederis civitatem multo tempore et munitionibus circumdederis, ut expugnes eam, non immittes securim in arbores eius, de quibus vesci potes, nec succidas eas. Numquid homo est arbor campi, ut eam obsideas? (Liber Deuteronomii 20, 19)

  • et ducent eam ad torrentem perennem, ubi numquam aratum est nec seminatum, et caedent apud eum cervices vitulae; (Liber Deuteronomii 21, 4)

  • et videris in numero captivorum mulierem pulchram et adamaveris eam voluerisque habere uxorem, (Liber Deuteronomii 21, 11)

  • introduces eam in domum tuam. Quae radet caesariem et circumcidet ungues (Liber Deuteronomii 21, 12)

  • et deponet vestem captivitatis sedensque in domo tua flebit patrem et matrem suam uno mense; et postea intrabis ad eam sociaberisque illi, et erit uxor tua. (Liber Deuteronomii 21, 13)

  • Sin autem postea non sederit animo tuo, dimittes eam liberam; nec vendere poteris pecunia nec opprimere per potentiam, quia humiliasti eam. (Liber Deuteronomii 21, 14)

  • Similiter facies de asino et de vestimento et de omni re fratris tui, quae perierit: si inveneris eam, ne subtrahas te. (Liber Deuteronomii 22, 3)


"Reflita no que escreve, pois o Senhor vai lhe pedir contas disso." São Padre Pio de Pietrelcina