Talált 1917 Eredmények: Eam
In tempore illo dixit Dominus ad me: “Dola tibi duas tabulas lapideas, sicut priores fuerunt, et ascende ad me in montem faciesque tibi arcam ligneam. (Liber Deuteronomii 10, 1)
dabo pluviam terrae vestrae temporaneam et serotinam in tempore suo, ut colligas frumentum et vinum et oleum, (Liber Deuteronomii 11, 14)
Haec sunt praecepta atque iudicia, quae facere debetis in terra, quam Dominus, Deus patrum tuorum, daturus est tibi, ut possideas eam cunctis diebus, quibus super humum gradieris. (Liber Deuteronomii 12, 1)
Sin autem comedere volueris, et te esus carnium delectaverit, occide et comede carnem iuxta benedictionem Domini Dei tui, quam dedit tibi in omnibus urbibus tuis; sive immundus sive mundus comedet illam, sicut capream et cervum, (Liber Deuteronomii 12, 15)
et evenerit, quod locutus est, et dixerit tibi: “Eamus et sequamur deos alienos, quos ignoras, et serviamus eis”, (Liber Deuteronomii 13, 3)
Si tibi voluerit persuadere frater tuus filius matris tuae aut filius tuus vel filia sive uxor, quae est in sinu tuo, aut amicus, quem diligis ut animam tuam, clam dicens: “Eamus et serviamus diis alienis”, quos ignorasti tu et patres tui, (Liber Deuteronomii 13, 7)
“Egressi sunt filii Belial de medio tui et averterunt habitatores urbis suae atque dixerunt: Eamus et serviamus diis alienis”, quos ignorastis, (Liber Deuteronomii 13, 14)
percuties habitatores urbis illius in ore gladii et delebis eam ac omnia, quae in illa sunt. (Liber Deuteronomii 13, 16)
cervum et capream, bubalum, tragelaphum, pygargum, orygem, rupicapram. (Liber Deuteronomii 14, 5)
sed aperies eam pauperi fratri tuo et dabis mutuum, quod eum indigere perspexeris. (Liber Deuteronomii 15, 8)
et celebrabis diem festum Hebdomadarum Domino Deo tuo, oblationem spontaneam manus tuae, quam offeres iuxta benedictionem Domini Dei tui. (Liber Deuteronomii 16, 10)
Cum ingressus fueris terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi, et possederis eam habitaverisque in illa et dixeris: “Constituam super me regem, sicut habent omnes per circuitum nationes”, (Liber Deuteronomii 17, 14)