Talált 569 Eredmények: Domus Dei
super Aegyptum et super Iudam et super Edom et super filios Ammon et super Moab et super omnes, qui attonsi sunt in comam, habitantes in deserto, quia omnes gentes habent praeputium, omnis autem domus Israel incircumcisi sunt corde”. (Liber Ieremiae 9, 25)
Audite verbum, quod locutus est Dominus super vos, domus Israel. (Liber Ieremiae 10, 1)
Reversi sunt ad iniquitates patrum suorum priorum, qui noluerunt audire verba mea; et hi ergo abierunt post deos alienos, ut servirent eis: irritum fecerunt domus Israel et domus Iudae pactum meum, quod pepigi cum patribus eorum. (Liber Ieremiae 11, 10)
Et Dominus exercituum, qui plantavit te, locutus est super te malum, pro malis domus Israel et domus Iudae, quae fecerunt sibi ad irritandum me, sacrificantes Baal. (Liber Ieremiae 11, 17)
Nam et fratres tui et domus patris tui, etiam ipsi fraudulenter egerunt adversum te et clamaverunt post te plena voce; ne credas eis, cum locuti fuerint tibi bona”. (Liber Ieremiae 12, 6)
“Numquid sicut figulus iste non potero vobis facere, domus Israel?, ait Dominus. Ecce, sicut lutum in manu figuli, sic vos in manu mea, domus Israel. (Liber Ieremiae 18, 6)
et erunt domus Ierusalem et domus regum Iudae sicut locus Topheth, immundae: omnes domus, in quarum domatibus sacrificaverunt omni militiae caeli et libaverunt libamina diis alienis”. (Liber Ieremiae 19, 13)
Venit autem Ieremias de Topheth, quo miserat eum Dominus ad prophetandum, et stetit in atrio domus Domini et dixit ad omnem populum: (Liber Ieremiae 19, 14)
Tu autem, Phassur et omnes habitatores domus tuae, ibitis in captivitatem; et in Babylonem venies et ibi morieris ibique sepelieris, tu et omnes amici tui, quibus prophetasti mendacium”. (Liber Ieremiae 20, 6)
domus David. Haec dicit Dominus: Iudicate mane iudicium et eruite vi oppressum de manu expoliantis, ne forte egrediatur ut ignis indignatio mea et succendatur, et non sit qui exstinguat, propter malitiam operum vestrorum. (Liber Ieremiae 21, 12)
Si enim facientes feceritis verbum istud, ingredientur per portas domus huius reges, sedentes de genere David super thronum eius et ascendentes currus et equos, ipsi et servi et populus eorum. (Liber Ieremiae 22, 4)
Quod si non audieritis verba haec, in memetipso iuravi, dicit Dominus, quia in solitudinem erit domus haec. (Liber Ieremiae 22, 5)