Talált 569 Eredmények: Domus Dei
Domus sanctitatis nostrae et gloriae nostrae, ubi laudaverunt te patres nostri, facta est in exustionem ignis, et omnia desiderabilia nostra versa sunt in ruinas. (Liber Isaiae 64, 10)
Haec dicit Dominus: “Caelum thronus meus, terra autem scabellum pedum meorum. Quae ista domus, quam aedificabitis mihi, et quis iste locus quietis meae? (Liber Isaiae 66, 1)
Audite verbum Domini, domus Iacob et omnes cognationes domus Israel. (Liber Ieremiae 2, 4)
Quomodo confunditur fur, quando deprehenditur, sic confusi sunt domus Israel, ipsi et reges eorum, principes et sacerdotes et prophetae eorum (Liber Ieremiae 2, 26)
In diebus illis ibit domus Iudae ad domum Israel, et venient simul de terra aquilonis ad terram, quam dedi in hereditatem patribus vestris. (Liber Ieremiae 3, 18)
Sed, quomodo contemnit mulier amatorem suum, sic contempsistis me, domus Israel”, dicit Dominus. (Liber Ieremiae 3, 20)
Praevaricatione enim praevaricata est in me domus Israel et domus Iudae”, ait Dominus. (Liber Ieremiae 5, 11)
Ecce ego adducam super vos gentem de longinquo, domus Israel, ait Dominus, gentem robustam, gentem antiquam, gentem, cuius ignorabis linguam nec intelleges quid loquatur. (Liber Ieremiae 5, 15)
Sicut decipula plena avibus, sic domus eorum plenae dolo; ideo magnificati sunt et ditati, (Liber Ieremiae 5, 27)
Et transibunt domus eorum ad alteros, agri et uxores pariter, quia extendam manum meam super habitantes terram”, dicit Dominus. (Liber Ieremiae 6, 12)
“Sta in porta domus Domini et praedica ibi verbum istud et dic: Audite verbum Domini, omnis Iuda, qui ingredimini per portas has, ut adoretis Dominum. (Liber Ieremiae 7, 2)
Numquid spelunca latronum facta est domus ista, super quam invocatum est nomen meum in oculis vestris? Ecce, etiam ego vidi, dicit Dominus. (Liber Ieremiae 7, 11)