Talált 1202 Eredmények: Domino
Confitemini Domino, quoniam bonus, quoniam in aeternum misericordia eius. (Liber I Paralipomenon 16, 34)
Benedictus Dominus, Deus Israel, ab aeterno usque in aeternum””. Et dixit omnis populus: “Amen!” et “Laus Domino!”. (Liber I Paralipomenon 16, 36)
ut offerrent holocausta Domino super altare holocautomatis iugiter, mane et vespere, iuxta omnia, quae scripta sunt in lege Domini, quam praecepit Israeli. (Liber I Paralipomenon 16, 40)
Et cum eis Heman et Idithun et reliquos electos, qui nominatim memorati sunt ad confitendum Domino: “Quoniam in aeternum misericordia eius”. (Liber I Paralipomenon 16, 41)
Cumque venisset rex David et sedisset coram Domino, dixit: “Quis ego sum, Domine Deus, et quae domus mea, quia adduxisti me hucusque? (Liber I Paralipomenon 17, 16)
Sed et omnia vasa aurea et argentea et aenea consecravit rex David Domino cum argento et auro, quod tulerat ex universis gentibus, tam de Idumaea et Moab et filiis Ammon, quam de Philisthim et Amalec. (Liber I Paralipomenon 18, 11)
Angelus autem Domini praecepit Gad dicere David, ut ascenderet exstrueretque altare Domino in area Ornan Iebusaei. (Liber I Paralipomenon 21, 18)
Dixitque ei David: “Da mihi locum areae tuae, ut aedificem in ea altare Domino, ita ut quantum valet argenti accipias, et cesset plaga a populo”. (Liber I Paralipomenon 21, 22)
Dixitque ei rex David: “Nequaquam ita fiet, sed argentum dabo quantum valet; neque enim tibi auferre debeo et sic offerre Domino holocausta gratuita”. (Liber I Paralipomenon 21, 24)
et aedificavit ibi altare Domino obtulitque holocausta et pacifica et invocavit Dominum. Et exaudivit eum in igne de caelo super altare holocausti, (Liber I Paralipomenon 21, 26)
Et dixit David: “Salomon filius meus puer parvulus est et tener; domus autem, quae aedificanda est Domino, talis esse debet, ut in cunctis regionibus nominetur et glorificetur. Praeparabo ergo ei necessaria”. Et ob hanc causam ante mortem suam omnes paravit impensas. (Liber I Paralipomenon 22, 5)
Vocavitque Salomonem filium suum et praecepit ei, ut aedificaret domum Domino, Deo Israel; (Liber I Paralipomenon 22, 6)