Talált 1202 Eredmények: Domino
Itaque cum accepisset Ezechias litteras de manu nuntiorum et legisset eas, ascendit in domum Domini et expandit eas coram Domino (Liber II Regum 19, 14)
Per manum servorum tuorum exprobrasti Domino et dixisti: “In multitudine curruum meorum ascendi excelsa montium in summitate Libani et succidi sublimes cedros eius, electas abietes eius, et ingressus sum usque ad terminos eius, silvam condensam. (Liber II Regum 19, 23)
Cui ait Isaias: “Hoc erit tibi signum a Domino quod facturus sit Dominus sermonem, quem locutus est: Vis ut accedat umbra decem gradibus, an ut revertatur totidem gradibus?”. (Liber II Regum 20, 9)
et traduxit filium suum per ignem et hariolatus est et observavit auguria et constituit pythones et haruspices multiplicavit, ut faceret malum coram Domino et irritaret eum. (Liber II Regum 21, 6)
Insuper et sanguinem innoxium fudit Manasses multum nimis, donec impleret Ierusalem usque ad summum, absque peccatis suis, quibus peccare fecit Iudam, ut faceret malum coram Domino. (Liber II Regum 21, 16)
Fecitque, quod placitum erat coram Domino, et ambulavit per omnes vias David patris sui; non declinavit ad dexteram sive ad sinistram. (Liber II Regum 22, 2)
et perterritum est cor tuum, et humiliatus es coram Domino, auditis sermonibus contra locum istum et habitatores eius, quo videlicet fierent in stuporem et in maledictum, et scidisti vestimenta tua et flevisti coram me, et ego audivi, ait Dominus; (Liber II Regum 22, 19)
Stetitque rex super gradum suum et percussit foedus coram Domino, ut ambularent post Dominum et custodirent praecepta eius et testimonia et legitima in omni corde et in tota anima et suscitarent verba foederis huius, quae scripta erant in libro illo. Acquievitque universus populus pacto. (Liber II Regum 23, 3)
Et praecepit omni populo dicens: “Facite Pascha Domino Deo vestro secundum quod scriptum est in libro foederis huius”. (Liber II Regum 23, 21)
sicut in octavo decimo anno regis Iosiae factum est Pascha istud Domino in Ierusalem. (Liber II Regum 23, 23)
Et fecit malum coram Domino iuxta omnia, quae fecerant patres eius. (Liber II Regum 23, 32)
Et fecit malum coram Domino iuxta omnia, quae fecerant patres eius. (Liber II Regum 23, 37)