Mosaico decorativo

Talált 2358 Eredmények: Dies Domini

  • Nonne militia est vita hominis super terram, et sicut dies mercennarii dies eius? (Liber Iob 7, 1)

  • Dies mei velocius transierunt quam navicula texentis et consumpti sunt deficiente filo. (Liber Iob 7, 6)

  • Desperavi; nequaquam ultra iam vivam. Parce mihi, nihil enim sunt dies mei. (Liber Iob 7, 16)

  • Hesterni quippe sumus et ignoramus, quoniam sicut umbra dies nostri sunt super terram. (Liber Iob 8, 9)

  • Dies mei velociores fuerunt cursore: fugerunt et non viderunt bonum; (Liber Iob 9, 25)

  • Numquid sicut dies hominis dies tui, et anni tui sicut humana sunt tempora, (Liber Iob 10, 5)

  • Quis ignorat in omnibus his quod manus Domini hoc fecerit? (Liber Iob 12, 9)

  • Si statuti dies hominis sunt, et numerus mensium eius apud te est, et constituti sunt termini eius, quos non praeteribit, (Liber Iob 14, 5)

  • averte oculos tuos ab eo, ut quiescat, donec solvat, sicut mercennarius, dies suos. (Liber Iob 14, 6)

  • Cum se moverit ad quaerendum panem: “Ubinam?”, novit quod paratus sit in manu eius tenebrarum dies. (Liber Iob 15, 23)

  • Antequam dies eius impleantur, abscindentur, et ramus eius non virescet. (Liber Iob 15, 32)

  • Spiritus meus attenuatus est, dies mei exstincti, et solum mihi superest sepulcrum. (Liber Iob 17, 1)


"Deus é servido apenas quando é servido de acordo com a Sua vontade." São Padre Pio de Pietrelcina