pronađen 2358 Rezultati za: Dies Domini
Nonne militia est vita hominis super terram, et sicut dies mercennarii dies eius? (Liber Iob 7, 1)
Dies mei velocius transierunt quam navicula texentis et consumpti sunt deficiente filo. (Liber Iob 7, 6)
Desperavi; nequaquam ultra iam vivam. Parce mihi, nihil enim sunt dies mei. (Liber Iob 7, 16)
Hesterni quippe sumus et ignoramus, quoniam sicut umbra dies nostri sunt super terram. (Liber Iob 8, 9)
Dies mei velociores fuerunt cursore: fugerunt et non viderunt bonum; (Liber Iob 9, 25)
Numquid sicut dies hominis dies tui, et anni tui sicut humana sunt tempora, (Liber Iob 10, 5)
Quis ignorat in omnibus his quod manus Domini hoc fecerit? (Liber Iob 12, 9)
Si statuti dies hominis sunt, et numerus mensium eius apud te est, et constituti sunt termini eius, quos non praeteribit, (Liber Iob 14, 5)
averte oculos tuos ab eo, ut quiescat, donec solvat, sicut mercennarius, dies suos. (Liber Iob 14, 6)
Cum se moverit ad quaerendum panem: “Ubinam?”, novit quod paratus sit in manu eius tenebrarum dies. (Liber Iob 15, 23)
Antequam dies eius impleantur, abscindentur, et ramus eius non virescet. (Liber Iob 15, 32)
Spiritus meus attenuatus est, dies mei exstincti, et solum mihi superest sepulcrum. (Liber Iob 17, 1)