Talált 72 Eredmények: Corda
Scio, Deus meus, quod probes corda et simplicitatem diligas; unde et ego in simplicitate cordis mei laetus obtuli universa haec et populum tuum, qui hic repertus est, vidi cum ingenti gaudio sponte tibi offerre donaria. (Liber I Paralipomenon 29, 17)
tu exaudi de caelo, de loco habitationis tuae, et propitiare et redde unicuique secundum vias suas, quia nosti cor eius; tu enim solus nosti corda filiorum hominum, (Liber II Paralipomenon 6, 30)
Consumatur nequitia peccatorum; et iustum confirma: scrutans corda et renes Deus iustus. (Liber Psalmorum 7, 10)
Iustitiae Domini rectae, laetificantes corda, praeceptum Domini lucidum, illuminans oculos. (Liber Psalmorum 19, 9)
Edent pauperes et saturabuntur; et laudabunt Dominum, qui requirunt eum: “Vivant corda eorum in saeculum saeculi!”. (Liber Psalmorum 22, 27)
qui finxit singillatim corda eorum, qui intellegit omnia opera eorum. (Liber Psalmorum 33, 15)
Gladius eorum intrabit in corda ipsorum, et arcus eorum confringetur. (Liber Psalmorum 37, 15)
sagittae tuae acutae - populi sub te cadent - in corda inimicorum regis. (Liber Psalmorum 45, 6)
Ponite corda vestra in virtute eius et percurrite domos eius, ut enarretis in progenie altera. (Liber Psalmorum 48, 14)
Sperate in eo, omnis congregatio populi, effundite coram illo corda vestra; Deus refugium nobis. (Liber Psalmorum 62, 9)
Utinam hodie vocem eius audiatis: “Nolite obdurare corda vestra, (Liber Psalmorum 95, 8)
Infernus et Perditio coram Domino, quanto magis corda filiorum hominum! (Liber Proverbiorum 15, 11)